Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Tertium Decimum
De ludo sphaerico per annulum ferreum III
Persōnae:
Gerbrandus idem, Brūnō Cornēliīfīlius Amstelredāmus
Gerbrandus idem, Brūnō Cornēliīfīlius Amstelredāmus
Gerbrandus
Illum pulchrē nostrō exēmī numerō.
Brūnō
Scīs, excessit arēnā stomachabundus.
Gerbrandus
Quid nostra? Quid morāmur eius stomachum? Nūlla est eī uel dicta contumēlia, uel facta iniūria. Nōn habet quod querātur. ut diēs adimit hominibus aegrītūdinem, ita tandem illius quoque dētumēscent animī, ac dēsaeuiet īra. Pergāmus nōs lūdere. Quis uestrum auet concertāre mēcum? Nēmōn' hūc prōcēdit? Mīror cūr animus uester iaceat, cūr frīgeat ardor. Heus tū Brūnō, adēsdum, congredere mēcum. Ineāmus nōs sphaericum certāmen: cōnserāmus ūnā manūs. Quid resedēs? Nostrae coeant in praelia dextrae.
Brūnō
Coībō tēcum in certāmen, modō fidem dās tē lūsūrum lēgitimē, et sine iūrgiīs.
Gerbrandus
Fidem dō. Adsīs modō. Dēsume tibi utram uolēs et sphaerārum et tōnsārum. Equidem indifferēns sum, utram habeam.
Brūnō
Quid discrēpat ōuum ōuō? Nihil, aut perparum esse discrīminis uideō. Nūlla optiōne, nūllō dēlectū est opus. Dēlectus habendī grātiā nē surgerem quidem, sī commodē sedērem. Sūmō, quae mihi iacent proximius: tū sī uolēs cape, quae tibi uīcīnius.
Gerbrandus
Quid nī uelim? Aequa prōpositiō est. Neque hīc neque aliubī usquam tuae libīdinī aduersābor. Oleō mē tranquilliōrem dīcēs. Iāculāre prior.
Brūnō
Immō tū prius iāculātor. Tū māior nātū es, tibi dēferendus est hic honor. Tibi lubēns cēdō priōrem lūdendī prōuinciam, cum mihi aetāte, nōn fallor, ante eās.
Gerbrandus
Nae cīuīlis es tōtus. Hem tibi. Eia tantisper expectā, dum meus resideat globus.
Brūnō
Expectō lubēns, nam in rem meam est, quod iubēs. Iam sedet. lūdō. Ēn tibi. Euge bonīs auibus certāmen auspicātus sum. Trānsiectō annulō prīmum uictōriae uestībulum ēgressus sum. Prīmus mihi iactus est gradus ad uictōriam, hoc sī praetereā ter ēuēnerit, rūde dōnātus fuerō, et extrā omnem fortūnae āleam positus. Quīn et tē sum propior portam. Meum est prius ferīre.
Gerbrandus
Nōn īnficior. Ferītō.
Brūnō
Tū mihi prīmum salūtandus es, et praeteragendus mētam, cum nōn nisi paulō cubēs ante mē.
Gerbrandus
Facitō quod uolēs. Spērō mihi quoque tempus euentūrum, ut tibi parem sim grātiam relātūrus.
Brūnō
Pulchrē successit. Secundus mihi iam factus est gradus ad uictōriam. Secundus mihi iactus est aditus ad praemium obtinendum. Sī porrō rēs ita pergat, reddam tē lucrī tam expertem, tam exsortem uictōriae, ut nē inter āpia quidem sīs futūrus, nē prīmum quidem uictōriae sīs uestībulum ingressūrus, nē ā līmine quidem uictōriam salūtātūrus, nē guttam quidem lucrī uel prīmōribus labiīs dēlibātūrus, nē prīmum quidem uestīgium ad uictōriam factūrus.
Gerbrandus
Nē nimis īnsolenter ante barbam crīstās ērige. Omnium rērum uīcissitūdō. Nescīs quid sērus uesper uehat. Inter ōs et ossam multa cadunt. Fīne nōn prīncipiō mētimur uictōriam. Nōndum tibi lūdus ad exōdium est ductus.
Brūnō
Sed heus tū, uidē quō sē mea sphaera uoluat: uidē quō sē uertat:nē post fraudibus mē crēdās ūsum. Sī paululum adhūc circumagat sēsē, in mediam portam sē prōuoluat et īnsinuet. Pulchrē cecidit ālea, portam incubat meus globus et īnsidet. Portam occupat atque obsidet. Mediō potītur ingressū. Hinc mē nōn ēmōliāris, nē sī ipsius quidem Herculis polleās uīribus.
Gerbrandus
Papae, quid istud?
Brūnō
Quod uidēs.
Gerbrandus
Mehercle, nisi uīdissem hīsce oculīs, nunquam tibi crēderem nē Iouem quidem lapidem iūrātō, quod istud sine dolō malō fēcissēs. Mēdinssidius, nisi cōnspicātus istud essem, tibi fidem nōn habērem, quamuis sānctissimē dēierantī, fidē bonā rem actam. Nihil uīdī unquam fortūnātius. Vidēris mihi uel Fortūnae, uel Herculī nesciō quid polluctī, aut māgnificī dōnī uōuisse, quod tibi adsint ita dextrī et amīcī.
Brūnō
Perge lūdere: crās quandō uacābit, fābulāre. Sunt quī fīnem expectant, quīque amant magis lūsōrēs agere, quam illīc dēsidēre spectātōrēs.
Gerbrandus
Apprōperābō gradum istūc ad portam, ut ubī tū trānsmīseris, ego rēctā cōnsequar.
Brūnō
Nisi spēs uāna tē lūdat.
Gerbrandus
Experiar quid possim. Perīclitābor fortūnam. Commodē iaceō. Excēde istinc: dā mihi locum lūdendī.
Brūnō
Excessī, lūditō.
Gerbrandus
In triuiō sum, nec quid potissimum faciam sciō, an tē rēctā per annulum subsequar, an retrō pedēs feram, an eōdem potius hōc locō maneam. Sī trānsitū tentātō forte maneam inhaerēns annulō, tibīque fenestram aperiam mē in exilium explōdendī, actum fuerit dē uictōriā: omnis mihi spēs uictōriae fuerit praecīsa: uīribus accīsīs omnibus, nihil fuerit speī reliquum.
Brūnō
Ōhē: Expedī tandem istam dēlīberātiōnem. Quandō sat erit comperendīnātum? Hīc residēbimus omnēs scīlicet expectantēs, dum tibi sit caput languidīs unguibus scalptum satis. Mē duce carpe uiam. Quid timēs sequī, quā ego praecessī?
Gerbrandus
Sequor, ut ut rēs cadat. Sī nōn trāiēcerō, quod absit, forte nōn ēlīdere mē poteris, mihīque spem aliquam uictōriae relinquēs. Neque enim semper secundīs uehimur flātibus. Hoc bene uertat. Heu quārtā lūnā uideor nātus. Aduersīs ūtor plānē et uentīs et torrentibus. Aduersātur mihi et uentus et flūctus.
Brūnō
Hem aspice: remōliar tē istinc ultrā mētās.
Gerbrandus
Spērō tē nihil āctūrum. Istud fortūna prohibeat.
Brūnō
Nōn prohibitūram spērō. Quae mihi hāctenus fausta et prōspera adfuit fortūna, spērō, nōn dēstituet, dōnec ad uictōriae culmen prōuēxerit. Spērō melius cōnfore, quam ipse precāris. Neque enim inuulnerābilis es ut Ceneus.
Gerbrandus
Nec tū Cephalus es alter, ut semper feriās, quodcunque mināberis, arcū. Neque enim semper est fēlīcī lūdere dextrā.
Brūnō
Faciam perīculum. Nōnne hoc pulchrē cōnfēcimus? Nōnne in exilium āctus es?
Gerbrandus
Hoī heī lāpsus sum omnī spē. utinam nōn essem adorsus perrumpere portam et tē subsequī, sed potius hūc aut illūc dūxissem globum.
Brūnō
Nunc tibi naufrāgiō, quid prōdest dīcere, factō, Quā tua dēbuerat currere cymba uiā? Dictum factum. absolui lūdum, nec tibi uel mīcam uictōriae reliquam fēcī. Nē grȳ quidem lucrī fēcistī. Nē pīlum quidem uictōriae nactus es. Nē ūnum quidem floccum uictōriae obtinēs. Nē minimā quidem parte suī tē fēcit uictōria potīrī. Nē minimam quidem suī cōpiam fortūna tibi fēcit. Nē paspalam quidem uictōriae uīdistī. Nec lucrī uel achnen aut festūcam participās. Ērepta tibi est uictōria uel cum puluisculō. Nē rāmentum quidem uictōriae tibi reliquum fēcī. Nē umbram quidem uictōriae uīdistī. Nec uel ūnus pēs tibi mōtus est rēctā ad uictōriam. Nē pictam quidem uictōriam uīdistī. Ēmūnxī tē omnī lucrō uel cum rāmentō. Nē ūnum quidem pedem, immō nē lātum quidem digitum aut culmum prōmōuistī ad uictōriam. Nihil omnīnō uel prīmī stadiī ēmēnsus es ad uictōriam.
Gerbrandus
Sciō, quid totiēs idem inculcās? quid eandem totiēs cantilēnam canis? Obtundis mē īsdem saepe repetītīs uerbīs. Dēsine ōhē, idem mihi totiēs tangere ulcus. Aliās uīcissim, ubī priōrēs ego tulerō, tē quoque rīdēbō. Mīror fortūnae inīquitātem, quod tēcum tōta, nūlla uērō ā mē steterit.
Brūnō
Mīrēris licet fortūnam meam, at ut imītēris, nōn item.
Gerbrandus
Nōn est tibi nūpta, ut sciās, fortūna, ut semper adfore oporteat. sed ualē. sat mihi lūsum est.
Brūnō
Valē quoque.