Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Tertium
Dē Strēnulis Novī Annī, et Iūrāmentō Vītandō
Persōnae:
Hierardus Diddīnus, Petrus Pillicānus
Hierardus Diddīnus, Petrus Pillicānus
Hierardus
Quid est Petre, quod sīc prae laeticiā gestis? Quid tam laetus es, fronteque exporrēctā, atque hilārī? Quid ita frontem exporrigis, vultumque diffundis, et tē laetum exhibēs?
Petrus
Rogās, quum sint hodiē trium Rēgum fēriae praecīdāniae?
Hierardus
Quid tum posteā?
Petrus
Nescīs, quid hodiē facere solēmus, quī hanc in rem antesīgnānus assolēs esse? quī hāc in rē puppis et prōra solēs esse?
Hierardus
Ita mē diī bene ament, ut sum istud nescius. Ēmoriar sī sciam.
Petrus
Apage, eam nē ob rem leviusculam iūrās? Siccine ob rem leviculam iūrās?
Hierardus
Quid nī iūrem, vēritāte nīxus? Vērē nesciō quod rogās.
Petrus
Quamvīs nesciās, nōn tamen continuō iūrandum fuerat. Nōbīs Chrīstiānīs interdictum est iūreiūrandō, nisi forte ob rem valdē gravem, māgnīque mōmentī. Nam quemadmodum quī multiloquus est, mendāciīs scatēre solet, ita etiam quī ad iūrandum praeceps est, vel nescius aliquandō peierat. Id quod ā Chrīstiānō homine dēbet esse aliēnissimum. Cautum est lēge nostrā, nē iūrēmus omnīnō, nisi forte vel Diomēdaeā quāpiam necessitāte, vel summā ūtilitāte postulante.
Hierardus
Posthāc cauēbō, nē hunc ad lapidem amplius offendam. Exuam hanc iūrandī cōnsuētūdinem. Sī mē posthāc amplius hōc crīmine dēpraehenderis, quamlibet multam errōgandam cūrātō.
Petrus
Nihil pēius assuētūdine malā.
Hierardus
Sciō hanc vulgārem iūrandī cōnsuētūdinem oppidō malam esse: quārē posthāc cauēbō.
Petrus
Id cōnsultissimum fuerit. Discāmus quidem ex Vergiliō, Cicerōne, Terentiō, aliīsque optimīs latīnae linguae authōribus, quae linguam nostram exōrnent et stīlum expoliant: at sī quid suīs scrīptīs asperserint, quod Chrīstiānīs īnstitūtīs et mōribus officiat, id neutiquam imitēmur: quālis est ista illōrum iūrandī aut dēvovēndī prōmptitūdō et facilitās: Moriar: Ēmoriar: Peream: Dispeream: Ita mē deus amet: Per Iovem. Sed mihi vel tellūs optem prius īma dēhīscat: νὴ τὸν δία, μὰ τὸν δία: et quae sint eiusdem farīnae. Hūiusmodī enim linguārum dedecora, longē lātēque ā nostrīs mōribus exulāre dēbent.
Hierardus
Rēctē monēs: atque istīs monitīs obtemperābō posthāc cautius. Dēdiscenda est haec mihi mala iūrandī cōnsuētūdō.
Petrus
Sed extrā iocum, ut ad rem redeāmus, nescīs quod puerī hodiē, ab amīcīs et vīcīnīs, quibus sē sistant, et quōs vīsendī grātiā adeant, accipere solent pōma, pyra, nucēs, lībum, pecūniam, et id genus alia, sīve xēnia, sīve strēnulās vocitāre velīs?
Hierardus
Iam redit in mentem. Nōn succurrēbat anteā. Nōn memineram prius.
Petrus
Quārē ōcius ad archididascalum properēmus, atque dīmissiōnem petāmus, tantisper, dum amīcōs vīsāmus, et ab illīs strēnam aliquam accipiāmus.
Hierardus
Rēctē monēs. Eāmus.
Petrus
Heus quid morāris? Resilīs ā prōpositō? Nōn stās dictō? Cūr tergiversāris?
Hierardus
Vereor ut praeceptor scommatis nōs excipiat, et obiūrget: nē in nōs stomachētur: nē nōbīs indignētur: nē ācribus nōs verbīs prōtelet: quod quās relictās oportuerat nucēs, nunc repetāmus, et ad crēpundia redeāmus. Quod nōs, quī ē puerīs excessimus, quī puerōrum in albō dēsiīvimus esse, nunc ad nucēs revertāmur.
Petrus
Quamvīs nātū māiusculī sumus, nōn minus tamen rērum suāvium dulcēdine capimur, nihilō minus tamen dūcimur et oblectāmur suāvitāte rērum, atque puerī. Tam sapit nostrō palātō, quod suāve est, quam puerōrum. Certum est igitur perfrīctā fronte ad lūdī magistrum īre. Tū sī volēs, cōnsequitor.
Hierardus
Ī prae, sequar.