Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Sextum Decimum

De affectibus animi superandis II

Persōnae:
Hadriānus Olphardī Harinchuserānus, Thōmās Ubbelius Guormariānus
Hadriānus
Quid sedēs istic tam diū sōlus? quid ita tetricum? quid rigidum uidēs? Nihil loqueris? quid animō contemplāris, aut imāgināris? quid uoluis ōre? Est tibi obnūnciātum trīste quippiam, quod stomachēris?
Thōmās
Meditor lēctiōnem proximīs hōrīs reddendam, eamque memoriā complectī studeō.
Hadriānus
Necdum memoriā complexsēs? Ego meam iamdudum memoriter teneō.
Thōmās
Ut solēs scīlicet.
Hadriānus
Quid ais? Nesciō quid clausum sub linguā immūrmurēs. Cane apertiōribus tibiīs. Quid ita canis intus? Condere uerba nōn prōmere uidēris? Quid ita uōcem glutīs quasi strāngulātus? Dīc clārius.
Thōmās
Quid istud mē beābit, quod ipse teneās lēctiōnem?
Hadriānus
Vīs apud tē semel reddam?
Thōmās
Nōn uacat audīre.
Hadriānus
Hinc tibi aliquem carpsēris frūctum, sī mē recitantem audieris.
Thōmās
Vix est mihi spatium meae lēctiōnis ēdiscendae, tantum abest ut tuae sit audiendae ōcium.
Hadriānus
Vīdī tē iam plūs minus hōram continenter istō sedisse locō: mīror quōmodō nōndum īnsculpseris memoriae istud pauxillum, quod ēdiscendum praeceptor dedit.
Thōmās
Nōn est quod mīrēris. Nōn tōtum hoc tempus excolendae memoriae, et hīs dictātīs ēdiscendīs datum est. Fuit mihi et quiddam scrībendum. Fuit cūrandum, nē qua lacūna esset in authōribus superiōre tempore audītīs. Nam semel aberam nūper scholā. Illa mihi fuit explenda lacūna. Fueruntque dictāta mihi superiōra rūminātiōne quādam recolenda.
Hadriānus
Satis superque temporis adhūc est ēdiscendīs dictātīs, nunc cōnfābulēmur aliquantisper.
Thōmās
Nōn licet mihi per occupātiōnēs.
Hadriānus
Fac liceat, reiectīs in aliam hōram occupātiōnibus istīs.
Thōmās
Diī bonī, quam molestus es interpellātor: quam odiōsus interuentor!
Hadriānus
Amābō, dā tē mihi aliquantisper, aliās uīcissim mē tibi dabō.
Thōmās
Nōn possum.
Hadriānus
Fac possīs: in manū tuā est, ut possīs.
Thōmās
Mīrē odiōsus mihi et importūnus es. Nunquam uīdī hominem studiīs meīs īnfestōrem.
Hadriānus
Nōn sum tibi īnfestus, nec molestus. Cupiō tē fābulārum amoēnitāte nonnihil recreāre. Parturiō pulchrum quiddam, quod sī licēret mihi per tē parere, nihil magis scītum dīcerēs ab ūllō congerrōne nātum unquam. Obsecrō igitur fac mihi nunc tuī aliquantulam cōpiam, aliās tibi uīcissim faciam meī, quantam quantam uolēs.
Thōmās
Apagesīs, facesse hinc cum tuīs nūgīs. Amōlīre tē hinc. Dīxī iterum atque iterum nōn esse mihi uacuum, quid opus īsdem uerbīs deciēs aut uīciēs repetītīs? Satin' est dīxisse semel?
Hadriānus
Sī scīrēs quam lepidam habērem fābulam, plūrimum auerēs audīre, et scīre gauderēs.
Thōmās
Ōhē, necdum satis nūgātus es? Nisi abeās, cūrābō dictum praeceptōrī, ut datīs poenīs, aut obiurgātiōne acceptā, tum dēmum abstineās fābulīs, et mē sinās meīs fruī studiīs.
Hadriānus
Meminerō, mēque tibi aliās uīcissim praebēbō similem, quālem tū nunc tē mihi exhibēs.
Thōmās
Nihil moror, ualē modō.
Hadriānus
Rūbō arefactō praefractior est. Quicquid semel prehendit, mordicus tenet. Quam semel dēcrēuit persequī uiam, uelīs nōlīs obfirmat: nec abit inceptō uel prōpositō: neque uel lātum unguem ā sententiā dīscēdit. Valeat pertīnāx ille: mihi quaeram alium commodiōrem et faciliōrem, quō familiāriter ūtar. Ōciōsus estō Hadriāne. Inueniēs alium, sī tē hīc fastīdit Alexis.