Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Septimum

De excursu in glaciem, et de gelicidii remissione

Persōnae:
Regnerus Stauriānus, Petrus Houius Mēchliniānus
Petrus
Vbi est hic noster cinerārius, quī solet frequēns assidēre ignī: quī perpetuā dēsidiā contābēscit ad ignem: quī semper colit Vulcānum: quī semper lūculentō gaudet focō: cui nihil est amoēnius splendidō focō? quem alterum vel Brontēn, vel Steropem, vel Pyracmōna crēdiderim, vel saltem Vulcāniā prosāpiā nātum. Heus Regnere, vbī agis?
Regnerus
Vbī agitem, nisi apud mūtōs magistrōs? Hem, redis Petre? Spērāueram tē nātibus lacūnārī tīnctīs cērōmate et dīstillantibus hūc reuersum.
Petrus
Istud diī prius ōmen in ipsum tē conuertant. Velim tē potius tuā tibi fēmorālia concācāsse, aut ūberiōrī lōtiō prōluisse lectum tuum, atque eam culpam in mē contulisse. Quid mihi iam accidit īnfortūniī, quidue malī, quod glaciem lūsitandō peruāgātus sum? Redeōne sānus atque saluus? Domumne reuertor incolumis et sospes?
Regnerus
Redīstī, diīs grātiā. At sī quid accidisset malī: sī cuī perīculō caput obiectāssēs: sī in discrīmen aliquod vītae uenīssēs, tum dēmum sērō saperēs Phryx: sērō pīscātor īctus saperēs.
Petrus
utinam hoc gelicīdium continentī tempore ūsque ad pasca teneat. Hoc magnō mercer: Hoc mīrum in modum optem, ut ad ūsque pasca glaciālis hiems aquilōnibus asperet undās.
Regnerus
Apage sīs istud uōtum. Bona uerba quaesō. Id sī uōtō tuō respondēret, pessimē cum multīs pauperibus āgerētur: inīquam sānē fortūnam et grauissimam inediam tenuibus hominibus essēs imprecātus, quibus saeuiente brūmā nōn est tanta cōpia suppeditandī uictūs, quanta sit aestāte vel uēre adblandiente. Crās equidem uellem torpentia frīgora brūmae, Candidus aprīcā Zephyrus regelāuerit aurā. Māuelim equidem ut crāstinō diē regelāta atque solūta fuerit glaciēs, quam ut diūtius teneat. Ō utinam crāstinō māne foret solūta atque refūsa glaciē, omnis ubīque aqua nauigābilis, et uelātūram facientibus peruia.
Petrus
Quid ad rem tuam refert, gelet, regelet? Quid tibi dat uel incommod hoc gelicīdium, uel ēmolūmentī remissum atque solūtum gelū? Quid malī aut damnī accipis ab hōc gelicīdiō? Est ne pulchrum, quod sine ūllīs ambāgibus liceat rēctā, quō uelīs cunque gentium, pedem ferre?
Regnerus
Sī tūtō licēret istud, et sine corporis discrīmine, foret utcunque tolerābile. Nunc multīs in locīs nōn est tūtum per glaciem pedestre iter facere. Nunc est plūrimīs in locīs ita fragilis atque īnfirma glaciēs, ut neque pedibus, neque nāuibus sē meābilem praebeat.
Petrus
Quid mea istud interest? ab istā rē sum equidem animō ōciōsō, et in utramuis aurem noctū dormiam. Quī nusquam iter ingredī, aut nusquam prōrēpere audet, cochleae uītam agat, et domī sē contineat claudī sūtōris īnstar. Quī nōn ausit proficīscī quōquam, per mē licet aetātem domī maneat, et sē tōtōs diēs tōtāsque noctēs sī uelit, ad calidum uel focum, uel uapōrārium aut in calidō nīdō pandiculētur. Modō nōbīs sit per glaciem lūdendī locus, salua rēs fuerit.
Regnerus
Ineptīs omnīnō Petre, et dās sine mente sonum: nōn tamen crēdō tē ex animī sententiā loquī, quod solēs mīrus esse simulandī dissimūlandīque artifex. Sed quid trīcāmur? et aquam frūstrā cōnsūmimus? ac tempus sine frūge conterimus? Abeāmus ad suōs uterque mūtōs magistrōs, et illōrum optimā dulcissimāque cōnsuētūdine fruāmur Valē.
Petrus
Valē quoque.