Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Secundum
Rixōsa Cōnfābulātiō
Persōnae:
Iacōbus Bammius, Sibrandus Stammius, Catō Cēnsor
Iacōbus Bammius, Sibrandus Stammius, Catō Cēnsor
Iacōbus
Quid lachrymātus es Sibrande? Quid flēvistī? Cūr fūdistī lachrymās? Cūr lachrymīs tibi manārunt oculī? Quam ob rem tibi lachrymae manārunt oculīs? Cūr lachrymās reddidistī? Cūr lachrymae cecidēre genīs? Cūr lachrymās oculīs profūdistī? Cūr tibi flētus est super ōra profūsus? Cūr flētibus tibi maduērunt oculī? Cūr tibi prōflūxērunt ex oculīs lachrymae? Quid tua lūmina soluit in lachrymās? Cūr oculōrum orbēs rīgāstī lachrymīs?
Sibrandus
Quis lachrymāvit? Egō nōn sum lachrymātus.
Iacōbus
Quasi nōn videam. Etiam nunc oculīs liquuntur lachrymae. Oculī tibi rubent plānē ac tument. Rubōre īnsolitō atque tumōre affecta sunt tibi lūmina. Oculī sunt tibi mīrē rubicundī et turgidī atque īnflātī tumōre novō. Oculī tuī rārum quendam induērunt redduntque rubōrem, atque adeō intumēscunt et turgent, quod est ēvidēns argūmentum flētūs. Quīn pendet adhūc oculīs tuīs ūna atque altera lachrymula. Siccine crēdis mē caecutīre, ut rōrem ex oculīs tuīs stillāre nōn videam? Tam malīgnō suspicāris mē vīsū, ut quod proximē sit obiectum oculīs meīs, nōn contingam vīsū? Men' oculīs captum putās, ut tua stillāre lachrymīs nōn videam lūmina? Men' loliō victitāsse crēdis, ut parum prōspiciam? Adeōn videor tibi lusciōsus, aut caecus, ut genās tuās nōn videam lachrymīs etiamnum perfūsās? An mē vel Hypsaea, vel Tīresiā, vel talpā caeciōrem exīstimās, ut mē nōn vidēre arbitrēris, quod oculī adhūc tibi madeant, fluant, rōrent, stillent, manent, pluant lachrymīs, aut liquantur flētibus? Vīs ūnam lachrymārum stillam oculīs tuīs subiciam, ut et tū videās?
Sibrandus
Abstine manum verberō: nisi māvīs ūnum atque alterum tibi digitum vulneribus affectum retrahere. Contine digitōs mastīgia, nisi retrahere mālīs tam largō stillantēs sanguine, quam lūmina mea flētibus umquam manārint. Tene manūs verbereum caput. Sī mē contigerīs vel prīmōribus digitīs, nōn integer abībis. Sī mē vel extrēmīs digitulīs scelus attigerīs, eōs ita morsibus multābō, ut dolōrem nōn sīs brevī abtersūrus.
Iacōbus
Sī tāle quid ausū nefāriō dēsignārēs et in mē committere s, nōn cum homine mutilō, aut mancō, aut inermī rem tibi esse vidērēs, certē nōn placidō atque benignō mē ūtērēris, sed ēvestīgiō sentīrēs, quī vir essem, et quam prōmptīs manibus. Māllēs tibi rem esse cum cacodaemone, quem sōlā cruce abigās facile, et propellās longē. Sī istius modī quippiam in mē patrārēs, gravem tibi Camarīnam movērēs. Octipedem excitārēs. Crabrōnēs irrītārēs. novum sānē atque memorābile vidērēs spectāculum. Sī mē vel levissimō morsū peterēs, vel ūllō afficerēs dolōre, cumulātissimō tibi foenore istud rependērem: fōnerātum istud tibi pulchrē redderem: faceremque ut hūius locī diēīque meīque semper quoad vīverēs, memor essēs. Ante exspectātum tibi in caesariem istam, et impexōs cirrōs involārem, nāsum praemordērem, dentēs labefactārem, genās lacerārem unguibus, caputque omnibus tibi capillīs ita nūdārem, ut affectā hyeme vix ūlla possit invenīrī arbōs magis viduāta foliōrum et frūctuum phaleris. Caput tibi tam calvum, tam dēpilātum redderem, quam sunt exūtī plūmīs capōnēs, iam iam verūbus fīgendī atque torrendī: immō quam dēplūmis possit esse ūlla avis iam recēns nāta et involūcrīs adhūc, aut quam sit glabra vola manus, ut bulbum potius crēderēs quam caput.
Sibrandus
Canēs quī multum latrant, perrarō mordent: laurī crepitum ardentis nihil metuō.
Iacōbus
Quid mussās?
Sibrandus
Deōs comprecor linguam tibi dent agiliōrem. Ancyloglossō labōrāre vidēris, quod lingua faucibus ita haeret, nec ūllīs scīlicet lapsantibus scatet verbīs. Quid sī tibi cultellō hōc linguae vinculum nōn nihil solvam? multō prōmptius agitābitur, et mentem longius praecurret. Ex muscā elephantem fēceris, et Herculem ipsum verbōrum et minārum vīribus superēs.
Iacōbus
Lorīpidem rēctus dērīdeat, Aethiopem albus.
Sibrandus
Atat.
Iacōbus
Quid es attonitus?
Sibrandus
Adest Corycaeus quispiam, is vidētur inaudīsse omnia. Prōdit enim ex latebrīs, ubi nōs observāsse vidētur. Conticēscāmus. Digitō compescāmus labella. Harpocratem reddāmus. Aut prōripiāmus nōs hinc, et dīversī abeāmus.
Iacōbus
Minimē istud fuerit cōnsultum: suspectōs redderēmus nōs. Resistāmus et loquāmur latīnē, nec gravēmur hominis adventum.
Sibrandus
Quid loquāmur, quō dissimulēmus nostrās rīxās, et litterāriam assimulēmus commentātiōnem? Nihil succurrit, verba frīgent, lingua stupet et mēns. Abeō.
Iacōbus
Iste Cervīnus homō pudēfaciet nōs. Quīn et ipse abeō?
Catō
Hem quō vōs subdūcitis? quō prōripitis vōs? quō clam facessitis? quō subterfugitis? quō vōs āmōliminī, adveniente mē?
Sibrandus
Abīmus, quō nōs tempus et rēs vocat, nōn viderāmus tē. Euge grātus est nōbīs hūc aditus tuus.
Catō
Tam grātus scīlicet, quam prīmus diēs parsimōniārum hominibus abdōminī et ventrī dēditīs.
Iacōbus
Quid nī grātus? Sī tē spērāssēmus hūc adventātūrum, perstitissēmus diūtius. Contulimus sermōnēs dē commūnibus studiīs, et commodum tractāvimus dictāta antemerīdiānīs herī et pōmerīdiānīs scholīs audīta. Incidimusque in nōdum quendam, quem neuter nostrum solvere quībat atque eam ob rem dīvulsī sumus, atque dīversī abiīvimus.
Catō
Prōmite nunc iam dēnuō, faciam egō perīculum, an solvere queam. Praecipitāte morās, nōn est hīc mihi integrum stāre diū. Alter vestrum prōloquātur: quid obticētis? quid morāminī?
Sibrandus
Dīc Iacōbe.
Iacōbus
Quīn tū dīcitō.
Sibrandus
Excidit mihi.
Iacōbus
Certē nōn excidit mihi, nōn tamen clārē obversātur animō. Obvolitat animō quasi per tenebrās, aut per nebulam. Sī liceat exspectāre aliquantisper, dum discussīs animī tenebrīs bene reminīscar, dīcam.
Catō
Heus Sibrande, quid stās ēlinguis ut Bāgās? subservī hūius ōrātiōnī. Sī vel paulum sarciās hūius memoriam, sciat. Tuum est nunc suggerere, et memoriae labentī succurrere. Explē hūius obliviōnis lacūnam.
Iacōbus
Natat in ōre, nec tamen in lūcem vult prōdīre. Velim nōlim, plēnē meminisse nōn possum, ut cum laude eloquar. Praestat taceam.
Catō
Rīdiculum caput: quasi nesciam, quid inter vōs ēgeritis. Exaudīvī omnia. Fābulātī estis Germānicē. Nostrātī linguā nōn Rhōmānā ūsī estis. Nostrātiā fūnditāstis verba, nōn Latīna, quod est aliēnum ā professiōne vestrā. Egō vōs nōtō Germānicae locūtiōnis prehēnsōs, et multandōs cūrābō vel flāgrīs, vel poenā pecūniāriā. Egō vōs agam reōs nostrātis loquelae. Egō vōs arcessam et postulābō Teutōnicae loquācitātis, Germānicī sermōnis, nostrātis colloquiī, et pūniendōs cūrābō lēgitimā multā. Commīsistis multam, quod nostrātī linguā estis abūsī, eam vōbīs irrōgandam cūrābō. Audīvī praetereā vehementiōribus atque asperiōribus vōs verbīs alterum adversus alterum ūsōs, quam aequum sit scholasticīs. Audīvī vōs iūrgātōs esse verbīs acerbiōribus, vōs altercātōs atque rīxātōs esse gravius, quam decuerit hūmānitātis studiō dēditīs, et eidem magistrō dantibus operam. Animadvertī vōs tam inimīcīs atque ācribus dissēdisse et contendisse verbīs, ut parum abfuerit, quīn in mūtua prōsilieritis verbera, ut tantum nōn ad manūs et ad pugnam rēs vēnerit. Vīdī vōs in tam īnsānam atque rabiōsam abiisse contentiōnem, ut nisi intervēnissem, manūs inter vōs hostīliter cōnservissētis. quod praeceptor noster: quid autem praeceptor? immō Chrīstus ipse ōdit cane pēius et angue. Id igitur quandō nōn levī expiand um est multā, dēferam ad praeceptōrem, ut id quicquid est flāgitiī, suīs ille verberibus lūstret, suīs expiet flāgrīs, ut ille vestrās lītēs dīrimat, et pācem inter vōs compōnat, ut ille vōs mūtuae restituat grātiae, ut ille amīcitiam vestram iamdudum quassātam atque solūtam resarciat, ut ille inter vōs agat reconciliātōrem: ut ille animōs vestrōs iamdudum odiō mūtuō dissidentēs reconciliet: ut is operam det, quō grātiam alter cum alterō rūrsum ineātis.
Sibrandus
Obsecr āmus optimē Catō, nē nōs apud praeceptōrem hārum rīxārum postulēs, reōsque agās. Māximam nōbīscum grātiam inībis, nōsque tibi summō beneficiō dēmerēberis.
Iacōbus
Sine tē exōrēmus: cumulābimus tē quibuscumque volēs mūneribus. Mūnerābimur tē, quibus quibus volēs dōnīs. Afficiēmus tē mūneribus, quam volēs amplissimīs. Quīn et nōs, quodcumque tibi umquam sit īnsistendum negōtium, quīcumque labor subeundus, quandō nostram postulābis operam, semper habēbis tibi prōmptissimōs parātissimōsque. Semper, quandō volēs, nostram tibi operam dabimus, quicquid tibi sit negōtiī obeundum. Semper nōbīs ūtēris, quicquid tibi sit cōnficiendum negōtiī, facilibus, benevolīs atque prōmptīs auxiliātōribus. Semper quandō nostrī ēgebis, tuam perinde rem nāvābimus, atque nostram ipsōrum.
Catō
Nunc blandiōribus ūteris verbīs, quam hesternō diē, quandō librōs tuōs rogābam aliquantisper ūtendōs, at concēdere nōlēbās.
Iacōbus
Ēn tibi ō lepidum caput. In rem tuam sunt, quotquot mihi sunt librī. ūtere vel omnibus, vel quibuslibet, prō tuō arbitrātū, quantō volēs tempore. Vērum quod scīs, nescitō.