Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Quintum Decimum

De affectibus animi superandis I

Persōnae:
Brūnō idem, Ioannēs idem
Brūnō
Quantō nunc pinguior, quantō dītior, quantō sānctior es nōbīs, quod paulō ante nōs, postpositō lūsū, ieris ad laudēs uīrgineās?
Ioannēs
Quantō sim uōbīs locuplētior, quantō melior: id equidem prōnūntiāre, neque possum, neque sī possim, uolō. Id Deī cordium exīstīmātōris, et iūris nostrī omnium cognītōris estō iūdicium. Sciēmus et nōs quid fēcerim lucrī, quod ante uōs omissīs lūsibus prōuolārim in templum, quandō mortālitāte hāc exūta stābimus ante iūdicem, uel uītae, uel mortis, quod absit, sententiam expectātūrī.
Brūnō
Pulchrē tū quidem conciōnāris: at ego interim, dum tū abiistī, uictōriā sum auctus: quam adeptus nōn fuissem, sī statim incīsō lūdō tēcum auolāssem in aedem sacram.
Ioannēs
Quā uictōriā?
Brūnō
Lūsī interim cum Cornēliō Bartholdī fīliō Guormariānō, et certāminis palmam tulī, uictorque ēuāsī.
Ioannēs
Immō tū interim lūsistī et tempus et operam: ego autem uēram reportāuī uictōriam.
Brūnō
Quam tū uictōriam imāgināris, quī nōn pugnāstī?
Ioannēs
Immō pugnāuī, et expugnāuī.
Brūnō
Quī cum fuit tibi pugna? aut quem hostem dēbellāstī? An interim quisquam tē cerāsōrum ossibus incessiuit, aut mālōrum intestīnīs aut pȳrōrum extīs īnsecūtus est? an muscae uel pūlicēs tē morsibus suīs petiuērunt, quibus cum tibi sit foelīciter dēpugnātum?
Ioannēs
Rīdēs tū quidem. At longē grauior mihi fuit pugna, et longē meliōrem nactus sum uictōriam, quam tū in animum tuum indūcās crēdere.
Brūnō
Mīror quam tū tibi fabricēris, quam architectēris uictōriam. Dīc amābō, quidnam sit, quod loquāre: nec mē diū suspēnsum tenetō.
Ioannēs
Dīcam, licet hariōler tē uel nōn intellēctūrum, uel nōn māgnifactūrum, quod loquar.
Brūnō
Quō diūtius mē suspendis, eō magis audiendī sitim accendis, et sciendī dēsīderium īnflammās.
Ioannēs
Pugna mea commūnis est omnium hominum.
Brūnō
Est et uictōria commūnis?
Ioannēs
Nōn item.
Brūnō
Quid audiō? Dīc igitur amābō tē, quae sit uictōria ista.
Ioannēs
Pugna mihi fuit cum meīsmetipsīus affectibus, quī sibi postulābant īnseruīrī: quibus ipse imperāns uictōriā potitus sum meliōrī, quam sī aliōs quidem sexcentōs superāssem, at ā mēmetipsō superātus fuissem. Respōnsāre cupīdinibus pulcherrima rēs est.
Brūnō
Nōn satis assequor, quid loquāre. Brūnō sum nōn Oedipus. Dīc rogō dēnuō, et quidem crassius, pinguiōrīque Mineruā.
Ioannēs
Faciam, quod iubēs, equidem, ac lubēns. Nōnne modō, cum sīgnum darētur, et quasi classicum cauerētur ad laudēs uīrgineās, dictābat tibi tuus animus, esse melius, postpositō lūsū, interesse grātulātiōnibus uīrgineae mātrī faciendīs, quam sacrīs et precibus et laudibus posthabitīs interesse nūgīs et lūsibus? nōnne pulchrius tibi uidēbātur canere hymnōs dīuae Virgīnī, quam ex lūdīcrīs rēbus conpārātā inānī uictōriā inūtilem dūcere triumphum, et ineptiās cantāre? Dīc uērum. quid morāris?
Brūnō
Sī fatērī uērum oportet, rem acū tetigistī.
Ioannēs
Praetereā, nōnne alius quīdam animī impetus aliud suāsit, nīmirum, ut dīuīna tuīs lūsibus posthaberēs, abundē scīlicet absolūtīs lūsibus fore temporis, quod sacrīs rēbus accommodārēs? Vbī prius tuīs esset lūdibundīs uōtīs factum satis.
Brūnō
Rem ipsam coniectūrā tua cōnsecūtus es.
Ioannēs
Viden' igitur pugnam?
Brūnō
Videō.
Ioannēs
uter istōrum affectuum iam uidētur melior? uter erat inhibendus et compescendus, iūxtā illud Hōrātiī dē frēnandā īrā loquentis: Animum rege, quī nisi pāret imparat, hunc frēnīs, hunc tū compēsce catēnīs? aut uter persequendus et prōmouendus, hic nē, quī neglēctīs rēbus sacrīs suādet lūdendum, an potius ille, quī dictat seria lūdīs, dīuīna prophānīs, uēraque uānīs antehabenda?
Brūnō
Cui dubium, quīn ille quī dīuīna hūmānīs, et seria iocīs praeferenda docet, sit audiendus?
Ioannēs
Vidēs igitur opīnor, quod pāce tuā dīxerim, quam turpiter sīs uictus, dum seruiistī malīs affectibus, quibus imperātum; oportuerat, et quam pulchrā (absit inuidia dictō) sim ego potitus uictōriā, dum meīs affectiōnibus iūstō ōrdine imperāuī, et relīctīs lūsibus, quōrum nōn minus. tenēbar dēsīderiō atque tū, mox ad templum prōuolāuī, ubī prīmum esset cautum sīgnum ad hymnōs Virgīnī Deiparae celebrandōs.
Brūnō
Nunc intellegō quid dīcās. Quīn et aliās cūrābō, nōn sīs hāc parte mihi antecessūrus. Valē.
Ioannēs
Tū quoque ualē.