Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Quīntum
Dē Excursū in Glaciem, et dē Gelicidiī Remissiōne. I
Persōnae:
Regnerus Stauriānus, Petrus Houius Mēchliniānus
Regnerus Stauriānus, Petrus Houius Mēchliniānus
Regnerus
Heus tū, quisquis es, admitte mē intrō, sine pateat hoc mihi ostium. Patet nē cuiquam istuc ingressus? Heus, heus, nēmōn' intus est? Quīn potius exspectem tacitus aliquantisper, simulātōque discessū, clam admōtīs auribus auscultem, num quem intus audiam strepitum. Siccine putās mē obsurduisse, ut nōn exaudiam tē spīritum dūcere, et strepitum reddere? Pateat mihi aditus obsecrō. Sine ingrediar ō bone. Fac mihi istuc introeundī cōpiam, amābō tē.
Petrus
Quid hīc factūrus es? quid est tibi hīc reī?
Regnerus
Quid tibi istic negōtiī?
Petrus
Studeō: idque quandō lubet.
Regnerus
Studēbō ūnā tēcum.
Petrus
Quid istud? quandō ita animum indūxtī atque obfīrmāstī tuum, adsīs. Age age, quandō ita iubēs, fīat quod vīs.
Regnerus
Ubi sunt librī, quibus sīs affīxus, aut quōs ēvoluās? Nūllōs videō, quibus insudēs librīs. Ubi sunt mūtī magistrī, quibus cum cōnfābulēris?
Petrus
Quid? nūllōs vidēs librōs? Plūrimī stant circum circā, sua quisque statiōne, quasi mīlitēs in aciē et in procinctū.
Regnerus
Videō stāre multōs circunquāque ōtiōsōs et dēsitōs, partim pulveribus obsitōs, partim cum tīneīs et blattīs pugnantēs. At nūllōs videō, quōs studiōsā manū tractēs, et vigilī mente voluās. Tū vērō dēsidēs hīc, et ōtium agis ā Mūsīs aliēnum. Ōtiō torpēscis ināni: atque eam ob rem occlūsīs amās sedēre foribus, nē quis arbiter tuam ignāviam cōnspicētur, eamque trādūcat et rīdendam prōpinet. Quid ita residēs quasi dēsponderis animum? Quid ita dēsidēs, quasi tibi animus in genua dēciderit? Quī sit ut ita animō abiectō et quasi ānxiō sedeās, manibus in sinum īnsertīs, pedibusque subinde sursum in plūteum porrēctīs.
Petrus
Quid agerem? Quī nē sedērem? Cui nunc in tam rīgidō gelicidiō litterīs operam dare libeat? Nārēs fluitant et stillant. Capitis pītuīta dēfluit nāribus in librōs. Fluidus hūmor stirriārum īnstar pendet et manat atque pluit nāribus, quod ēxāctā aetāte hominibus et dēcrepitīs silicerniīs ēvenīre solet. Manūs rigent. Pedēs fermē ad usque foemora frīgent: gestiuntque in glaciem excurrere, atque inibī ad satietātem lūdere, sēseque cursibus et animum lūsibus refocillāre.
Regnerus
Quid nī facis istud, cum per praeceptōrem liceat, coelumque amoenum invītet?
Petrus
Fēcissem dūdum, sī quis sē mihi comitem et lūdendī socium obtulisset.
Regnerus
Quid, nescīs ipse viam, quā in glaciem eās?
Petrus
Probē viam nōvī: sed ūnus vir, quod dīcitur, nūllus vir. Socium amat lūdus. Sine sociō frīget omnis lūsus. Sed quid, sī tū mēcum in glaciem dēscendās? Abundē superest diēī. Affātim et quidem satis superque nōs recreābimus, antequam vesper appetat.
Regnerus
Numquam tam commodē dīcēs, ut eō mē pelliciās, quamvīs vel montēs aurī pollicēns. Glaciēs nūllō est tibīcine fulta, nec trabibus substrūcta, immō neque ēgelidō hoc tempore satis dūra, solida atque firma. Sī tūtō pervia esset, nōn tanta esset inibī sōlitūdō, praesertim coelō tam clārō et amoenō, omnibus et nūbibus pūrō et flātibus līberō. Sī duās tresve gelāsset hebdomadās, nōn dubitārem in eam tēcum ūnā dēscendere. Nunc vērō vix diēs sex tenuit gelū, aut continēns fuit: quīn et sēsē, sī quid vērī mēns augūrat, vidētur remissūrum. Vidētur tōta coelī faciēs remissiōra atque clēmentiōra prōmittere tempora. Aura haec molliuscula atque levior vidētur glaciem refūsūra atque solūtūra. Candidus hīc Zephyrus torpentia frīgora brūmae vidētur iam iam relēgatūrus et glaciem liquefactūrus. Vidētur hōc coelō in aquam brevī reditūra glaciēs. Āēr est factus ēgelidus, vernāmque quandam spīrat clēmentiam, licet tū studiōrum frīgore internō concrētus aliud clāmitēs, ēgelidābitur spērō et ipsum glaciāle frīgus. Nōn igitur ausim mē committere aliēnō solō.
Petrus
Huī, quid hominis tū es? Cervīnus vir es. Vel mūre obstrepente, crēdō, metuās. Umbram tuam metuīs. Timidior es prōspiciente, Pīsandrō, Ēpeō, atque Rhēgīnīs. Animus tibi in pedibus, suspicor, habitat, nōn in arce capitis aut pectore. Crēdō tē prōgnātum ex ovō Iūdaicō, quod ā glaciē sīc abhorreās. Nam id genus hominēs, āiunt, numquam sē glaciēī concrēdere, numquam glaciālibus undīs sēsē committere, quod illam dictitent nūllīs suffultam aut sustentātam laqueāribus, ut quae rīmās facile dūcat, aut det fenestrās, aut penitus subsīdat, et vestīgia fallat, fugiat, dēstituatque. Profectō tū nōn vīvis, quemadmodum cupiās morī. Alioquī quid referret tua, ubi nam mortem oppeterēs? Sīve enim in glaciē, sīve alibī animam agerēs, et extrēmum diem obīrēs, aut extrēmum hālitum exhālārēs, id nūllō in discrīmine pōnerēs. Susque dēque ferrēs. manum nōn verterēs, ubi ubi fātīs concēderēs.
Regnerus
Ehōdum bone vir, quid cornicāris ineptē? Loqueris quasi dēvōtus et mortī dēstinātus. Dentis claustra tuī, quae vōx ēlapsa relīquit? Siccine suādēs, urgente nūllā necessitāte, caput obiectandum perīculīs? Haud quāquam istud cōnsultum, ut mē cōnferam, nōn sine discrīmine vītae, ubi sit mihi nihil negōtiī. Nam etiam sī sim vel ipsō Dīvō Ioanne nōn īnferior religiōne, quod longē lātēque abest, etiamsī nec ipsī beātissimō Paulō pietāte cēdam, continuō nē mē prōripiam temerē, ubi dē vītā perīcliter, ubi perīre et morī perīcliter? Ī sānē quō volēs, faxint superī ut nōbīs domum clūnibus bene madidīs ac stillantibus redeās. Nam ut omnīnō pessum eās et submergāre, id equidem nōn fāverō tibi.
Petrus
Nūsquam abībō, sī mihi comes īre nōlīs.
Regnerus
Sīc stat sententia, ut dīxī, mē nōn cōnscēnsūrum glaciem, nisi diū turniōrī gelicidiō fīrmiōrem. Revīsam igitur meōs librōs. Tū quod volēs, facitō.