Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Quartum Decimum
De ludo sphaerico per annulum ferreum et de Religione
Persōnae:
Brūnō idem, Ioannēs Henrīcī Amstelredāmēnsis
Brūnō idem, Ioannēs Henrīcī Amstelredāmēnsis
Brūnō
Quis nunc mēcum congrediētur?
Ioannēs
Quis praeter mē? ego tēcum manūs cōnferam.
Brūnō
Adsīs hūc: leuī tē brachiō cōnficiam.
Ioannēs
Sī nēmō rebellet.
Brūnō
Reluctāre et repugnā quantum quantum poteris, tē facili negōtiō dēuincam.
Ioannēs
Papae: sī ūnicō successū ēlātus tam es īnsolēns, quid futūrum spērēmus, sī praetereā bis terue superior abieris? Tum dēmum digitō coelum tibi contingendum crēderis. Quod tē fortūna rogō, nē quid huiusmodī permittās.
Brūnō
Fortūna ad tuās precēs obsurduit, sat sciō. Fīdē tū precibus, ego nītar arte, et uideāmus uter plūs prōmoueat. Immō quid opus est uīsō? Victōria mihi est in manibus, nec effl uere digitīs aut ēuolāre sīnam.
Ioannēs
Ōhē dēsine flāre glōriās. Cessa triumphum dūcere ante uictōriam. Quid? tuīs mīnīs mē territāre aut animī cōnsternāre crēdis? Nihil agis. Vulgō dīcimus: Quī mīnīs exanimātus perit, eius ēlātiōnem bombīs uentrālibus prōse quendam. Experiāmur quid uterque possīmus. Rēs ipsa et reī ēuentus loquātur.
Brūnō
Rēs locūta est. Vīdistī quam paruō negōtiō prōstrāuerim Gerbrandum manibus tē multō prōmptiōrem.
Ioannēs
Quantō sit prōmptior, equidem nesciō. Hoc sciō, nūdiusquartus cum ultimō lūderēmus, eum et mihi succubuisse, absit laus, et tibi longē, eādem hāc certandī arte antecessisse.
Brūnō
Illud aduersantī fortūnae, nōn uīctrīcī artī asscribendum cēnseō.
Ioannēs
Ita et nunc siue artī siue fortūnae asscribās, nihil labōrō, modō saltem uīcerō. Effectum autem cūrābō superīs mihi bene uolentibus, ut quō modō tibi Gerbrandus concessit, eōdem et tū dēmissīs auriculīs ut inīquae sortis asellus, sīs mihi cessūrus: et abiēns illud tēcum sub linguā immūrmūrātūrus: Cēdimus, inque uicem praebēmus crūra sagittīs: aut quod est eiusdem farīnae: Caedimur, et totidem plāgīs cōnsūmimus hostem.
Brūnō
Quid trīcāmur diū? quid nūgāmur? quīn auspicāmur tandem, et certāminis prīncipium iacimus? Frūstrā tempus fluit, et iamiam nōs dēficiet, nisi morās praecipitēmus omnēs.
Ioannēs
Age, auspicēmur. Nihil equidem moror. Sed heus, audiāmus quid hōrologium loquātur. Nam agit hōrae praelūdium. Praelūdit hōrae nesciō quotae. Praecentōnem agit ad reddendam hōram.
Brūnō
Dabit sīgnum quārtae hōrae, Reddet quārtam hōram.
Ioannēs
At numerēmus: prīma, secunda, tertia, quārta, quīnta.
Brūnō
Huī, quid illud sibi uult?
Ioannēs
Ego quoque mīror.
Brūnō
Nōndum crēdō quīntam esse. Hōrologium mentitur.
Ioannēs
Spectēmus gnōmōna solārem, is uērus erit nōbīs arbiter.
Brūnō
Spectēmus. Papae, hic quoque loquitur esse quīnta.
Ioannēs
Profectō quīnta est. Nam et illud est certō argūmentō, quod dātur sīgnum ad hymnōs serōtīnōs uīrgineae mātrī dēcantandōs. Cōnfluāmus in aedem, hīs posthabitīs lūsibus.
Brūnō
Absoluāmus hunc prius lūdum. Ex pediāmus citō hunc lūdum. Modō antequam laudis uīrgineae medium absoluerint, in aedem nōs sīstāmus, sat temporī aderimus.
Ioannēs
Absit ā mē, ut quicquam dēcidam rēbus dīuīnīs, quod meīs dem uoluptātibus. Sacra mihi sunt omnibus rēbus anteuertenda. Posthabeāmus lūdīcra haec certāmina rēbus et sacrīs et seriīs. Anteferenda sunt sacra prophānīs, seria lūdīcrīs. Mihi religiō est, nōn statim ab initiō sacrīs interesse, sī modō licet, quam religiōnem tibi quoque uelim obiectam eandem.
Brūnō
Vnde tibi noua istaec incessit religiō?
Ioannēs
Vnde nisi afflātū dīuīnō. Cui sī tū quoque pārēre uolēs, similī religiōne tē quoque breuī obstrīctum īrī nōn dubitārem. Bonum autem iēceris fundāmentum salūtis, sī tū quoque ita tē cōparēs, ut nunquam tē sacrīs rēbus absentēs, quandōcunque per ōcium interesse quibīs, nec unquam tuīs uel nūgīs uel uoluptātibus posthabeās dīuīna.
Brūnō
Superstitiōsus es Ioannēs, haud religiōsus.
Ioannēs
Nihil moror tuam sinistram dē mē cēnsūram. Mihi satisfacit mea mēns sibi cōnscia rēctī. Tibi uērō precor mentem meliōrem, quam deōs aliquandō tibi quoque aspirātūrōs spērō.
Brūnō
Sī quod dīcis uērum est, inaurandus mihi uidēris, et in ārā sustollendus, atque inibī nūminis īnstar adōrandus.
Ioannēs
Quid ita?
Brūnō
Nam dīuīnum tibi honōrem tribuis, dum facis mentem tuam sibi cōnsciam rēctī. Sōlius est Deī esse aliēnum ā peccātō.
Ioannēs
Nōn dīxī mē peccātō omnī aliēnum: sed ab hāc rē, dē quā loquimur, mentem meam sibi cōnsciam rēctī. Nam quod iūdicō, ualdē pium esse et religiōsum, semper, quoad fierī potest, rēbus dīuīnīs interesse, id neutiquam errō, et ab eā rē mēns sibi cōnscia est rēctī. Sed abeō: nē ueniam post fēstum. Valē.
Brūnō
Valē quoque.