Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Quartum

Dē Excursū in Glaciem et dē Scrībendī Occupātiōnibus

Persōnae:
Philopaegmōn, Polȳgraphus
Philopaegmōn
Sī tibi sit vacuum Polȳgraphe. Sī tibi sit ōtium. Sī vacet. Sī sit integrum. Sī tibi sit līberum. Sī per occupātiōnēs tuās licet: velim ūnā mēcum aliquō veniās lūsum: rogō mēcum aliquantisper prōdeambulēs: tē mihi breviusculae deambulātiōnis comitem prabeās ōrō.
Polȳgraphus
Vacat ut vidēs. Cernīs, opīnor, nisi caecutiās, quam integrum sit mihi tēcum īre quōquam vel lūsum, vel deambulātum. Sedeō tantīs dīstrīctus et occupātus, ut vidēs, scrībendī negōtiīs, quantīs vix duo tresve hominēs parēs sint exhauriendīs atque perficiendīs. Tantīs occupor atque dīstrahor labōribus, quantīs vix quisquam manū prōmptissimus sufficiat exantlandīs. Tot negōtiōrum undīs obruor, ut vix mē tōtō hōc tempore pōmerīdiānō hinc expedierō, tantum abest, ut līberum fore crēdās, animī tēcum causā deambulāre. Tantum mihi incumbit negōtiī, ut etiamsī nūllum dem tempus vacuum labōris, vix tamen absolverō, quod sit hodiē mihi opus factō atque perfectō. Tot implicor negōtiīs, ut vix, etiamsī centimanum, pene dīxerim, diī dederint esse, mē ex illīs temporī explicem.
Philopaegmōn
Mīror cūr tibi plūribus semper opus sit scrīptīs quam mihi atque meae farīnae aliīs.
Polȳgraphus
Nōn est quod mīrēris. Et tibi fuerit abundē quod scrīptitēs, sī nōn īnsānō et nimiō lūsitandī teneāris amōre. Porrige mihi librum tuum, mōnstrābō tibi multās lacūnās in superiōribus dictātīs, quās tibi peperit tua cessātiō, quibus sit tibi tempore succīsīvō perinde opus explētīs, atque nunc mihi hīsce scrīptīs.
Philopaegmōn
Valeant ista tetrica, quae frontem corrugent. Urgeāmus hanc lūdendī occāsiōnem. Nōn semper erit tālis aut cōpia, aut commoditās. Invītat coelum, et praeceptor lūdendī potestātem fēcit. Pedēs prūriunt. Animī libīdō glīscit magis magisque. Aliās, quandō dēsīderābimus, forte nōn licēbit vel per praeceptōrem, vel per āeris inclēmentiam. Quis enim aliās bacchantibus ventīs, aut saevientibus vel pluviīs vel nivibus, sub dīvum prōdeat? Cui libeat aliās, quandō horrēbit coelum vel imbribus, vel nivibus, vel furentibus ventōrum procellīs, exīre aedibus, et in pūblicum prōdīre?
Polȳgraphus
Sī nōn erit aliās ubi lūdam, istud nōn dolēbit mihi: erit ubi scrībam aut studeam.
Philopaegmōn
Amābō tē venī mēcum. Istud quicquid est negōtiī, poterīs, sī volēs, commodius in aliud tempus prōtollere, comperendināre, prōtrahere, reicere, prōlātāre, differre, prōcrāstināre, et nunc dare temporis nōn nihil lūsibus. Quod enim nōn fēceris et absolveris hodiē, id nōn minus commodē vel crās, vel perendīē, vel proximā hebdomadē factum reddēs, et ad umbilīcum dūcēs. Quicquid nunc meā caussā posthabueris, atque īnfectum relīqueris, eī negōtiō facile aliās extrēmam manum addideris, et suprēmum fastīgium imposueris. Aliās facile colophōnem addideris, sī labōribus nunc ūllīs nōndum perfectīs meā grātiā supersēderis.
Polȳgraphus
Hanc scrībendī operam nōn possum intermittere, neque in aliud tempus tollere. Nam ubi hāsce absolverō litterās et obsīgnāverō, tum dēmum et alterās scrībendās habēbō, quās nisi tābellāriō ad vesperum in tempore dederō, frūstrā tōtam hanc operam nāvāverō, frūstrāque scrīpserō: cum is crās summō sit māne solūtūrus, et iter ingressūrus. Quīn et hīsce cōnfectīs, restat in superiōribus dictātīs et mihi lacūna quaedam (abfuī enim nunc nūper semel lūdō, nec interfuī lectiōnibus) quae mihi venit explenda.
Philopaegmōn
Hem, semper habēs quod excūsēs. Eia age, missa isthaec face, mēcumque abitō nōn nisi ūnam aut alteram hōrulam.
Polȳgraphus
Quid istud? mōs gerātur hominī nimis importūnō. Sed quō mē vocās? quō mē invītās?
Philopaegmōn
Ut dēscendāmus ūnā in glaciem, atque inibī tempus aliquantisper lūsū oblectēmus.
Polȳgraphus
Nōn ausim. Glaciēs nūllō fulta est tibīcine. Timeō ut sit satis firma, praesertim cum superiōribus diēbus nimis variārit coelum, nunc gelārit, nunc regelārit, nunc ninxerit, nunc nōnnihil pluerit.
Philopaegmōn
Quīn eādem operā timēs nē coelum ruat? Nam et id nūllīs est suffultum trabibus.
Polȳgraphus
Id Atlantis sustentātur humerīs.
Philopaegmōn
Illīus humerī iam ōlim nimiō fatīscunt onere, nec parēs sunt perpetuō sustentandīs ponderibus tantīs. At ut āmōtō quaerāmus sēria lūdō. Vidē, quanta homnium myrmēcia sēsē crēdiderit glaciēī, quanta vīs hominum illīc agitet lūdibunda, quibus sī sat firma, satis solida sit glaciēs, quid nī et nōbīs?
Polȳgraphus
Quid istud? quandō vīs ita, mihi praeitō: sequar.
Philopaegmōn
Hem praeeō, glaciemque tibi scindō, cōnsequitor.
Polȳgraphus
Subsequar pedetentim. Nam haec via mihi rārīs est trīta pedibus.
Philopaegmōn
Factum est mihi saepe perīculum. Iam inde ā tenerīs unguiculīs, cum prīmum certīs pedibus sīgnāre humum didiceram, haec mihi frequenter pedum vīsa fuit via.
Polȳgraphus
Papae, quam pernīcibus illī volant pedibus per glaciem, nōn multō sēgnius, quam avēs āera trānsmittunt.
Philopaegmōn
Illam artem et ipse nōvī.
Polȳgraphus
Exercē igitur, ut ipse et videam et discam, nē penitus hūc frūstrā sit ventum.
Philopaegmōn
Officium et mūnus volandī sine ālārum rēmigiō exstāre nōn potest. Sī mihi sit ita pervolītanda glaciēs, tālāria pedibus nectam oportet.
Polȳgraphus
Indue tālāria, mihique eōrum, sī in prōmptū tibi sint, pār induendum concēde.
Philopaegmōn
Ēn tibi, heus tū, īgnōrās ratiōnem induendī, mē vidē, hōc modō induās oportet.
Polȳgraphus
Teneō.
Philopaegmōn
Bene habet. Sīc indūta oportuit. Nunc coniciāmus nōs in pedēs, et āvolītēmus hinc.
Polȳgraphus
Tū mihi praeitō, ut sciam quōmodō sequar. Tū mihi praelūditō et quā ratiōne sequar, praescrībitō. Sat est, sequor. Hoī, heī, mihi rupta sunt īlia, et tōtum caput tūber est.
Philopaegmōn
Ehō, quid manēs istic? Quīn sequeris?
Polȳgraphus
Quid sequerer? vix prīmō mōtō pede, cecidī.
Philopaegmōn
Adsīs hūc, egō tē manibus porrēctīs levābō.
Polȳgraphus
Rīdēs bipedum nēquissime? Egō ringor parumque ā flētū absum, quod collāpsus humī videor mihi nimiō prae dolōre, vel latera frēgisse, vel cerebrum dēminuisse: at vērō tū lūdōs dēliciāsque mē faciās? Hūc malōrum tū mē pellēxistī. Ī, quō dīgnus es cum tuīs tālāribus. Numquam mihi posthāc tam commodē dīcēs, ut mē dēnuō in similem nassam pelliciās. Redībō domum ad meōs mūtōs magistrōs. Malīs hūc mē contulī avibus. Inauspicātō hūc tulī pedēs. Redauspicandus est mihi et referendus domum gradus, nec umquam hūc revocandus. Pīscātor īctus sapiam. Valeat glaciēs. Valeant tālāria. Quam quisque nōrit artem, in hāc sē exerceat.
Philopaegmōn
Vidē vidē, ut fugit homō, quasi aut oestrō percītus, aut āctus scūticā. Audiō hominem nesciō quid sēcum sub linguā immurmurantem. Nōn cōnsequar nunc, ut cum eō in grātiam redīre studeam. Nimiō enim īrārum fluctuat aestū. Id auspicātius faciam vesperī, cum haec īra dēferbuerit, modō nōn oblaēserit sibi cerebrum, vel aliquod membrum luxārit. Id enim quod diī prohibeant, mihi cesserit male, quī fuerim author in glaciem excurrendī.