Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Octavum
De nivibus et ortu earum
Persōnae:
Ioannēs Spānus Amstelredāmus, Nicolāus Iacobaeus Roterōdāmus
Ioannēs Spānus Amstelredāmus, Nicolāus Iacobaeus Roterōdāmus
Ioannēs
Ecquis ille, mīror, quem, nesciō quid, sēcum substomachārī audiō? Accēdam suspēnsō gradū propius, et clam iānuae cōnnīuentī admōtīs auribus hauriam, Corycaeōrum īnstar, quidnam sēcum sub linguā immūrmuret, aut quid querātur.
Nicolāus
Bone Deus, quantum niuis quōtidiē dēpluit. Vix pedem aedibus efferre licet niuālibus hīsce diēbus, partim quod coelitus ā uertice ad calcem, ā frōnte pariter atque ā tergō niueis ita aspergimur et perfundimur plūmīs, ut tōtī domum reuertāmur albicantēs: partim quod in pūblicō, sī quō sit prōdeundum, undequāquam niuālibus petimur iaculīs, et mīrīs iniūriīs incessimur ā lascīuīs quibusdam et male feriātīs dulcīque fortūnā ebriīs adolescentibus. Quīn et illud accēdit incommod, quod nusquam, factō lūdendī arbitriō, sit commodus lūsitandī locus: omnia enim sunt niueis aggeribus opplēta. Iam multī sunt diēs, quod prīmulum ninxerit, et ecce, cum ea nix nōndum in aquam abiēns dēflūxerit, sed adhūc satis alta sedeat, nunc dēnuō, quasi nihilō prius āctō, longē dēnsius quam anteā ningit, idque continenter duōs trēsue diēs. Papae, quam niuōsum coelum, quam niuālis hiems. Rōmānī solent olim, quod ā praeceptōre iampridem audīre meminī, habēre saccōs niuāriōs, nesciō in quem ūsum, eōs hōc coelō sine negōtiō īnfarsērint atque complērint.
Ioannēs
Nicolāus meus est, quī sēcum sōlus sine arbitrīs nūgātur. Hominem lepidum, quam multa uerba sat scītē prō rē et locō īnfarcit dē rē leuiculā. Sed pergam audīre, quōrsum dissolūtae tandem illae scopae tendant.
Nicolāus
Sī nōn māior afflueret Dominō Deō niuium cōpia quam mihi, nōn tantam uim niuis effunderet. Sī nōn esset Deus affluentior niuis quam sim ego, nōn tantō nōs perfunderet, nec oculōs nostrōs praestringeret niuium candōre. Nam ut nihil sit aliud ex hīsce niuālibus temporibus incommod, certē uel hōc sat māgnum fuerit, quod oculōrum aciēs praestringitur et obtunditur, cum forās prōdimus, ut ubī in penetrālia domus sit reditum, quasi uel glaucōmate lūminibus obiectō uel offūsīs tenebrīs, plānē caecutiāmus parumque uideāmus. Quod enim nimium albicat, nimisque lūminōsā et intensā lūce coruscat, id oculōrum aciem osfendit, praestringit et obtundit.
Ioannēs
Pulchrē dīcis Nicolāe. Nunquam putāssem tibi tam extemporālem inesse uim dīcendī. Nōn mē prius cōnspicuum dabō, quam tua dicta absolueris. Vidēris commeditārī et tēcum certāre, quōmodō quicquid mente concēperis, aut quicquid in buccam uēnerit, siue bonum, siue malum, siue frīnōlum, siue māgnī mōmentī, pulchrē latīnē dīcās. Certē eō pactō uel parātur, uel alitur dīcendī cōpia. Sed auscultem.
Nicolāus
Vidētur mihi coelum nōn esse absimile hominibus, quī prōfluuiō uentris, honor auribus, labōrant: aut quī dysenteriā cōnflīctantur. Aethēr vidētur mihi reddere aut referre hominem, quī uentris prōluuie, sit uenia dictō, atteritur. Equidem dēmīror unde Deō tantus niuium thēsaurus suppetat.
Ioannēs
Frīget, adibō. Mīrāris unde Deō tantus niuium thēsaurus suppeditet? Mīrāre potius, unde tantus aquārum Ōceanus manet et prōfluat: immō quī creāta sint omnia ex nihilō.
Nicolāus
Hem Ioannēs audīstī mē nūgantem?
Ioannēs
Audīuī omnia.
Nicolāus
Hoc sī scīssem, Harpocratem, quod dīcitur, ēgissem. Putābam mē sōlum, omnibus sēmōtīs arbitrīs, sedēre. Citius mortem quam tē aduentāre crēdidissem. Vix quattuor sunt horae, quod hinc Pūrmāriam, nesciō cuius reī grātiā, abīrēs. Sī curriculō duntaxat eō proficīscāre, et ēuestīgiō ubī uēnerīs, uix ūllīs ā līmine salūtātīs, quasi canis ē Nīlō bibēns, pedem referās, minimum fuerit reciprocō cursū quattuor hōrārum iter. Quōmodō igitur tam citō redieris, mīror. Nōn quadrat in tē prīscum illud dictērium: Profectus ad Apatūria rediit Maiō. Nam uōlāsse magis quam ambulāsse uidēris.
Ioannēs
utut, est iamdudum adsum: et tua inaudīuī omnia uerba.
Nicolāus
Nūgātus sum mēcum, exercendae linguae grātiā.
Ioannēs
Sīc accipiō.
Nicolāus
Caeterum tunc canent cygnī, ubī tacuerint graculī.
Ioannēs
Quōrsum istud?
Nicolāus
ut postquam audieris meās nēniās ex mediā grammaticā profectās, tū nōbīs aliquid ex Aristotele tuō, cuius studiī prīdem rude dōnātus es, in medium adferās.
Ioannēs
Quiduis adferam?
Nicolāus
Iam mēcum, ut audīstī, mīrātus sum, unde tanta uis niuium effluat, dē quā rē multa scrīpsisse Aristotelem audiō, quāre amābō tē, dīc mihi, quid super hāc rē dissertat ille. Neque enim crēdō tē dictūrum, cum dīuīnō nōn interfuerit ille cōnsiliō, eum caecā coniectūrā dūcī, et perinde, atque caecum dē colōribus, dīsputāre dē sublīmibus.
Ioannēs
Istud sī ad amussim et exāctē scīre uolēs, proficīscere uel Louānium, uel Lūtēciam, uel aliō quōuīs Acadēmiārum, ubī rērum istārum scientia imbuāris. Tum dēmum nōn modō uentōrum, pluuiae, niuis, grandinis, rōris: sed etiam ignis in āēre uolantis, aut coelitus dēcidentis, quās nōs stellās putāmus coelō dēlapsās, aliārumque rērum sēcrētissimārum caussās cognōscēs. Vērum an ipse Aristotelēs semper rem ipsam acū tangat, id aliōrum estō iūdicium. hoc ūnum equidem affirmāre ausim, nēminem esse philosophōrum omnium, quī fuerit ipsō Aristotele in caussīs nātūrae excutiendīs, dēmōnstrandīs, docendīs, oculātior, exāctior, absolūtior: ut sī quisquam sit dīcendus nātūrālium rērum cyclopaediam absolūuisse, hunc maximē dixerō.
Nicolāus
Amābō tē mī Spāne, dīc saltem aliquid quam potēs paucissimīs uerbīs. Ex paucīs forte multa coniiciam prō meō ingeniōlō, et ex unguibus aestimābō leōnem.
Ioannēs
Audī dīcam, sed paucīs pauca, quemadmodum ipse postulāstī. Neque enim rēs tanta ad plēnum expedīrī possit paucīs.
Nicolāus
Sine controuersīā istud uērum est et sciō.
Ioannēs
Paucīs igitur aduerte docēbō. Multīs uerbīs multīsque ratiōnibus haudquāquam fīculnīs docet Aristotelēs, idque experīmur et nōs, sī aduertāmus, exhālātiōnēs euapōrātiōnēsque, īnstar fūmī, hinc ex terrārum et aquārum hūmōribus passim uolāre sursum, ad meditullium usque āeris, et inibī prīmum in nūbēs condēnsārī, ac deinde in aquam resoluī: cum in mediā āeris regiōne semper sit frīgidum: atque eam aquam dēpluere, nunc īnstar niuis, nunc īnstar rōris, nunc īnstar grandinis, nunc īnstar pluuiae: atque ita prō temporis uel calidī, uel frīgidī, uel tepidī ratiōne, aliam atque aliam faciem induere.
Nicolāus
Quā ratiōne istud queam apertius animō complectī? Parum assequor, quōmodō istud fiat: Fac itaque rogō mihi paulō crassius istud et pinguiōrī Mineruā monstrēs doceāsque, et apertiōribus tibiīs occinās.
Ioannēs
Faciam equidem ac lubēns. Prōpōnam tibi experīmentum quoddam huius reī, ita ēuidēns, ut uel caecō perspicuum sit futūrum. Tenē scūtellam quamuis siccam, suprā aquam feruentem, euapōratiōnēsque suās in sublīme uoluentem, uidēbis eam fierī hūmidam, et aqueō rōre quasi gemmāre atque stillāre, quō diūtius, eō magis. Hunc in modum fit quoque in āēre.
Nicolāus
Perspicua est similitūdō et ēuidēns ratiō. Sed quid, sī prō meō captū nōbīs et ipse referam, quae sit uentōrum sēdēs, et unde crēdam uentōs et uentōrum procellās tum orīrī, tum proficīscī? Neque enim rūsticānum uel ōrātōrem uel philosophum contempseris. Nam saepe etiam est holitor ualdē opportūna locūtus.
Ioannēs
Sine dubiō: quīn aueō plūrimum audīre.
Nicolāus
Crēdō. namque erit audītū dignum. Dīcam tribus uerbīs. Ex dēcrepitōrum uirōrum et aniculārum, et hominum paralytī cōrum, aliōrumque membrīs lūxātōrum aut frāctōrum uel crūribus, uel fēmoribus, uel brachiīs, uel aliīs artūbus.
Ioannēs
Rīdiculum narrās: ha ha hē.
Nicolāus
Nē rīseris crassā Mineruā philosophum prius, quam ratiōnem audieris.
Ioannēs
Dīc ratiōnem: audiam suspēnsīs auribus.
Nicolāus
Nunquam audīstī, cum interessēs cōnsessuī id genus hominum (nam aliquandō interfuisse nōn dubitō) quod dīxerint sē dolēre hīc capite, ille pectore, alius dorsō, alius alibī? et addiderint sibī nōn esse dubium, quīn breuī sint exoritūrī uentōrum flātus uel māgnī, uel paruī prō ratā parte dolōris. Praetereā nunquam audīstī, quod tempore procellōsō dīxerint sē bene ariōlātōs fuisse uel prīdiē, uel paucīs ante diēbus, ex suīs dolōribus iam utcunque sōpītīs tālem tempestātem futūram?
Ioannēs
ut id quod rēs est fatear, audīuī nōn semel istud, uel ex parentibus meīs iam seniō effētīs, exūccīs, exhaustīs atque rōbore dēfectīs, quī subinde queruntur sē in dorsīs esse tetanicōs, in brachiīs aut alibī paralyticōs, uel aliīs affectōs malīs. Nam multa ferunt annī uenientēs commoda sēcum: multa recēdentēs adimunt. Et optima quaeque diēs miserīs mortālibus aeuī Prīma fugit, subeunt morbī, trīstisque senectūs.
Nicolāus
Clārum est igitur, cum ante procellās doleant membrīs, et inde certō augurent breuī tempestātem exoritūram, atque ita fiat: cumque iam ortā tempestāte, dolor dēsēuierit et resēderit, ac membrīs quasi uentōrum saburra exonerātīs dēmīgrārit, quod ea uentōrum uis, quae iam coelum terram pontum īnfestat fatīgat, prius in illōrum sēderit membrīs, eaque suī furōris tyrōciniō grauiter affecerit, et post, ubī euolārit, ut suā praesentānea iniūriā, sīc etiam dolōre leuet et soluat: quanquam ex paralyticōrum membrīs nunquam euolet tōta. Nam sī omnis uentōrum uis et panoplia, quam crearit Deus unquam semel tōta effūsīs habēnīs ērumpat, et prō suā licentiā et libīdine in mundī campīs uastissimīs bacchētur, omnia procellet, uentīque furentēs crēde mihi maria ac terrās coelumque profundum quippe ferant rapidī sēcum uerrantque per aurās.
Ioannēs
Sed.
Nicolāus
Pāce tuā rogō, liceat mihi parere quod animus parturit, nē interim tē interpellante et meam foetūram interrumpente, aboriātur foetus. pergam. Sī obiciās, (nam istud uidēbāris parturīre) cūr igitur in quōrundam nōn paralyticōrum membrīs, ubī dēuolārint uentī ex istiusmodī carceribus, in ampliōrēs, līberiorēsque fortūnās, nōn statim etiam dēsidat omnis tumor dolōris, et penitus exulet, sed pergat adhūc in nōnnullīs aliquantisper acerbus esse? Dīcam. Uel in huiusmodī membrīs tyrōcinium quoddam agitur futūrae paralyseos, uel relictum est nōn nūllum furōris prīstinī uestīgium. Nam et mare nōn statim, ubī prīmum uentī posuerint, flātusque resēderit omnis, pācātum atque tranquillum est, sed aliquandiū post īrātum adhūc furit. Addam et illud Persiānum nōn abhorrēns omnīnō ab hāc rē: Quod luctāta canis nōdum arripit, attamen illī cum fugit, ā colliō trahitur pars māgna catēnae. Habēs quod sederat animō. Hoc sī uidētur in philosophicōs quoque tuōs regerēs commentāriōs. Neque enim Aristotelem, cum fuerit homō, (quod pāce dīxerim Peripatēticōrum) crēdiderim omnia scīsse.
Ioannēs
Pulchrē philosophātus es Nicolāe. Neque quicquam ex agrō, uel ex colō dīxistī: quanquam prīmā frōnte aniculārum dēlīrāmentīs uidērī possit affīne, quod dissertuistī. Sī ita porrō pergās, perīclitābitur uērō noster Aristotelēs inter philosophōs prīncipe abīre locō.
Nicolāus
Pulcherrimē et tū iocum iocō pēnsāstī. Dignus es, quī aureus in olympiā stēs.
Ioannēs
Et tū dignus nōn modō barbā, sed et aureā linguā, ōreque aureō, ut Chrysostomus nōbīs nouus et sīs et appellēris.
Nicolāus
Absit ōmen: Malō carneus esse linguā et ōre, et capillāceā barbā, quam aureus istīs omnibus. Sed nūgārum sat effūdimus. Nūgārum satis superque perfūsum est. Supersedēāmus hīsce nūgīs, nē longius prōlābāmur, quam tuārum rērum postulet ratiō. Forte cum recēns uēneris hodiē ante prandium Louāniō, nunc ā prandiō Pūrmāriā, nōndum hodiernae precis tōtum absolūistī pēnsum.
Ioannēs
Rēctē coniectās. Restant uesperae precēs adhūc mihi dīcendae: uespertīnārum precum mihi grātulātiō restat adhūc facienda Deō: nōndum uesperīs sum precibus dēfūnctus, caetera līber. Valē igitur.
Nicolāus
Valē quoque candidissimē mī Spāne, et Deum opt. max. prō mē semper precāre, cuius nunc sacerdōtem agis.
Ioannēs
Immō mūtuīs alter alterum precibus iuuēmus.