Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Nonum

De studio et de ludo

Persōnae:
Leōnardus Clēmentīnus Egmondānus, Nicolāus Franciscī fīl. Guormariānus
Leōnardus
Scīn Nicolāe? hodiē nōbīs fiet lūdendī cōpia: dābitur nōbīs lūdendī potestās: hodiē feriābimur: ā prandiō studiōrum remissiōne gaudēbimus, et nōs lūsibus recreābimur. Tempore pōmerīdiānō ōciābimur, et studiīs soluēmur, animōsque nostrōs studiō fessōs lūdendō refōcillābimus.
Nicolāus
Quī nam istud scīs? quō argūmentō colligis istud? quibusnam ex ratiōnibus istud tibi cōnficitur? unde istam opīniōnem dūxistī? unde in istam spem uēnistī? unde quaesō tibi uentum est in istam spem? quā ductus coniectūrā scīs istud? unde nam istud coniectās?
Leōnardus
Quia hic diēs solet nōbīs esse feriātus et ōciōsus: hōc diē feriās et ōcium agere solēmus: hunc diem trānsmittere solēmus uacuum, et ā Mūsīs aliēnum: hōc diē ōcium dūcere solēmus: huius diēī tempus pōmerīdiānum solet esse amīcum et accommodātum lūsibus: hunc diem semper ōciō et lūsibus dūcere atque trānsigere solēmus; hic diēs semper illiterātō lūdō solet esse praestītūtus et datus: hunc diem semper lūsuī dīcī atque dīcārī solēre meminī: hōc diē semper literāriō solēmus ōciō solūtī esse.
Nicolāus
Fīculnam ratiōnem. Ista spēs, uidē nē fallat: uidē nē frūstrā sīs: spēs tua adhūc in herbā est: spē admodum tenuī dūceris: spē pendēs admodum exiguā et fragilī: in spē admodum exiguā es et inānī: leuis admodum et dubia fouet spēs animum tuum: spēs tua fīlō pendet tenuī: stās inānī spē: spem fouēs uel ipsīs nebulīs inaniōrem: uidē nē tēipsum uānā spē lactēs: nē tibi mētipsī uerba dēs: uidē nē praeceptor tuam expectātiōnem frustrētur. Sī sapienter tuum negōtium īnsistere, et quod cōnsultissimum fuerit, agere uolēs, cōnsulō dictāta tua perinde dīscās, et memoriae mandēs, atque sī nūlla tē spēs feriārum teneat, sī nūllā lūdendī auiditāte teneāris, nūllā feriandī dēsīderiō et expectātiōne capiāris. Aliōquī sī tē spēs tua frūstrā habēret, et quasi coruum dēlūderet hiantem, nec interim callerēs dictāta praeceptōrī reddenda, saeuīs tē praeceptor suīs dictīs prōtelāret, acerbīs tē obiurgātiōnibus exciperet, male audīrēs, et asperīs uerbīs, forsān et flagrīs incesserēris.
Leōnardus
Apage sīs cum tam īnfaustō ōmine, facessat ōmen tam sinistrum et dīrum. Istud tam dētestābile ōmen auertat Deus. Diī prius ōmen istud in ipsum authōrem conuertant. Dīra istaec potius ipse domum referās, quō nātīs illa refereās. Bona uerba quaesō. Auspicātius obsecrō ōminare. Male ōminātīs parcitō uerbīs.
Nicolāus
Sī magistrum ego agerem, sī fungerer ego magistrī partibus, sī ego praeceptōris mūnere fungerer, sī meum esset magistrī mūnus obīre, sī meō perinde atque praeceptōris nūtū rēs īrent, sī meō uōbīs arbitriō perinde standum esset atque magistrī, sī praeceptōris officium ego fungerer, sī meae perinde atque praeceptōris ferulae manūs uōbīs essent subdendae, sī mihi danda uōbīs esset opera magistrō, sī mē magistrō ūterēminī, sī mea docentis dictāta perinde uōbīs essent peragenda, atque nunc ipsius magistrī. Tū mihi quandō quandō uenīrēs lēctiōnis ignārus (quod tibi perquam frequēns est, quae tibi nōn rāra auis est) dignās poenās darēs. Nōn multīs ūterer uerbīs obiurgātōriīs, quem admōdum ipse praeceptor, nōn multīs tē perstrīngerem maledictīs, nōn multa in tē iacērem maledicta, nōn multīs tē prōsequerer obiurgātiōnibus, nōn multīs tē conuitiīs lacerārem, nōn longā tē uerbōrum acerbitāte lacesserem, nōn diū tē amārīs uerbīs incesserem, nōn diū multumque in tē inueherer, neque aurēs tuās iamdudum ignāuiā stupidās uerbīs diū asperīs et mordācī rāderem uērō, linguae uerberibus nōn sōlīs nec diūtinīs tē exciperem. Occalluistī enim et obdūruistī ad obiurgātiōnēs, et praeceptōrem sinīs uerba lūdere, et inānī strepitū āērem uerberāre, eaque surdīs auribus semper praeterīs. Increpātiōnēs nihil morāris. Sūsque dēque fers, quibus quibus excipiāre uerbīs. Dē obiurgātiōnibus nihilō plūs labōrās, atque dē rānīs palūstribus. Verba pilī nōn facis: floccī nōn facis: huius nōn facis: nōn plūris, inquam, facis, quam nebulās in pariete dēpictās. Manum nōn uertis, an amīcīs et benignīs, an inimīcīs et amārīs tē prōsequātur uerbīs praeceptor. Cum praeceptor dignīs tē oblātrat increpātiōnibus, id nōn plūris aestimās, quam sī Summeniānae mulierēs rīxentur dē lānā caprīnā: aut dē asinī umbrā, quod dīcitur, altercēntur: aut commissae mūtuīs sē lacerent crīnibus, nōn sine rīsū spectantium.
Leōnardus
Malam rem hinc abī, nec sīs mihi patruus. Ad Macāriam, aut ad Cȳnosargēs hominum impūrissime. Quis tibi custōdiam meī commīsit? Spērō tē nunquam ēuāsūrum in lūdī magistrum, aliōquī uae miserīs illīs, quī tē sunt praeceptōre ūsūrī, quī tua doctūrī sunt dictāta perāctūrī, quī tibi sunt operam dātūrī magistrō, quī tuae ferulae sunt manum subditūrī. Vel ipsō Orbiliō plagōsior eris.
Leōnardus
Abiit. Mīror hominis īnsolentiam, quī in mē sibi imperium arrogat. Nōn moror eius ineptiās. Ego faciam, quod meō collubitum sit animō, nec eius obtemperābō monitīs. Vult aliīs praescrībere quid faciant, ipse docendus adhūc, et multa monendus. Aedīlitātem amat gerere, etiam sine populī suffrāgiō. Aliēnōrum sibi curruum sat commodus uidētur aurīga, suōrum ēuersiōnēs parum ēuitāre potēns. Sed valeant, quī dissidium uolunt. Eam potius ad alium ut dē feriīs expīscer. Inueniēs alium, sī tē hīc fastīdit Alexis.