Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Duodevicesimum

De affectibus animi superandis IV

Persōnae:
Cornēlius Heimannī fīl., Bartholdus Franciscī fīl. (ambō Guormariānī)
Bartholdus fīl.
Mīror quota nam sit hōra. Cōniciō nōn longā intercapēdine quārtam abesse. Nam solēbam ēuigilāre ad medium quārtae, statimque surgēns mē precibus aliquot committere in tūtēlam Deī, et commendāre in fidem clientēlamque deiparae uīrginis, omniumque coelestium animōrum: ac deinde ad intermissa studia redīre, uixque admōtīs librō manibus, commodum solēbat audīrī quārta hōra antelūcāna. Atque id tōtā hebdomade uix semel mē fallēbat. Cum igitur mōre meō nunc quoque haec mūnera obierim, mīrum nī quārta īnstet. Nōn prius expergefaciam meum Cornēlium, quam audierim quota sit hōra. Sī errātum est ā mē, et temporius aequō surrēctum, satius est ut ūnus ego errārim, quam ut illī quoque sim author similis errātī: licet multī sint, quibus sī in malum aliquod aut errōrem sit uentum, gaudiō soleat esse, habēre aliōs suī malī sociōs et participēs, quod daemōniacum est, nōn hūmānum. Sī scīrem Cornēlium esse meliusculum, iam nunc ad repetendum studium eī bellicum canerem, uel nōndum audītā hōrā. Euge commodum sonat hōra, quārtam reddidīt hōrologium. Nihil coniectūrā meā falsus sum. Ībō Cornēlium excitūrus, quemadmodum herī mē factūrum recēpī. Heus Cornēlī expergīscere.
Cornēlius fīl.
Iamdudum ēuīgilō, et surgere meditor.
Bartholdus fīl.
Ēuīgilārās antequam uenīrem hūc?
Cornēlius fīl.
Etiam. Audīuī sīgnum quārtae hōrae, quō classicō uidēbar mihi ad colendās Mūsās uocārī.
Bartholdus fīl.
Quī ualēs nunc iam? Edormīstī hesternum capitis dolōrem?
Cornēlius fīl.
Bene ualeō, grātiā superīs. Dolōris hesternī aestus dēferbuit.
Bartholdus fīl.
Quī ualuistī nocte?
Cornēlius fīl.
Sīc satis.
Bartholdus fīl.
Dormīstī commodē?
Cornēlius fīl.
Istud tibi referam ōrdine. Nouem iam hōrās continentēs praeter solitum mōrem, ut medērer capitis dolōrī, hunc nīdum pressī.
Bartholdus fīl.
Vix septem hōrās noctū solēs dormīre, neque diūtius ferēbās ignīculum dēsīderātī studiī.
Cornēlius fīl.
Sīc est. Sed audī quōmodō hanc noctem exēgerim. Prīmās duās hōrās dūxī īnsomnēs.
Bartholdus fīl.
Malum auspicium.
Cornēlius fīl.
Deinde quattuor hōrās cōnsequentēs partim profundum partim suspēnsum dormīuī somnum.
Bartholdus fīl.
Bonum sīgnum ualētūdinis futūrae meliōris.
Cornēlius fīl.
Posteā rūrsus ūnam circiter hōram dūxī īnsomnem.
Bartholdus fīl.
Quam timeō quōrsum abeās.
Cornēlius fīl.
Vltimīs duābus hōrīs somniāuī mē coīsse societātem cum duōbus meī gregis adulēscentibus, quibuscum nesciō quō peregrē proficīscerer, et ab illīs mē mīrīs fraudibus pene dēlūsum. Reliqua excidērunt. Crēdō mihi uēnisse in mentem epistolae cuiusdam, quam pater meus annō superiōrī scrīpserat mihi, dē tribus peregrē profectīs, sibīque mūtuam fidem pollicitīs, sed postmodum, ingruentibus perīculīs, inīquā praeuāricātiōne datam fidem praeter gressīs.
Bartholdus fīl.
Istam epistolam mihi uelim dēs semel legendam.
Cornēlius fīl.
Vbī surrēxerō, dabō. Sed pergam absoluere, quod restat. Postrēmō omnium, crēdō ad medium quārtae, somniāuī dēnuō, mē in lectō decumbere affectum extrēmā ualētūdine, et animam agere, ac paulō post reddere spīritum, mortemque obīre.
Bartholdus fīl.
Diī meliōra ferant, nec sint īnsomnia uēra.
Cornēlius fīl.
Sed audī, nōndum habēs tōtum.
Bartholdus fīl.
Perge, audiō.
Cornēlius fīl.
Cumque iam exhālāssem animam, uidēbar mihi stāre uīuus etiam num ipse ante lectum fūnestum, et mihi met iam mortuō claudere oculōs, miserrimēque meam ipsius uītā dēfūnctī dolōre uīcem, ac effūsissimē lachrymārī.
Bartholdus fīl.
Rīdiculum atque absurdum narrās. Quī ipsus et stārēs uīuus prō lectō, et iacerēs mortuus?
Cornēlius fīl.
Ēhō, nescīs somnium esse?
Bartholdus fīl.
Vērum est.
Cornēlius fīl.
Sed dēsinam nūgārī, et surgam.
Bartholdus fīl.
Interim dum tū uestibus tē induēs tuīs, ego pexum capillōs, lōtumque et manūs et faciem ībō, posteā reditūrus, et istam patris tuī lectūrus epistolam, modō legendam concesseris, ut recēpistī.
Cornēlius fīl.
Dabō lubēns, modō inuenerō. Stabō pollicitīs, nec prōmissōrum palinōdiam cantābō. Intereā temporis ualē.
Bartholdus fīl.
Valē quoque, nōn interim modō, sed aeternum.
Cornēlius fīl.
Tantundem et tibi precor.