Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Duodecimum

De ludo sphaerico per annulum ferreum II

Persōnae:
Gerbrandus lībārius Amstelredāmus, Nicolāus idem
Gerbrandus
Ego succēdam uictō. Ego prīmus dēlēgī Leōnardum, cui, sī uictus abīret, sufficerer. Ego mē prīmus omnium dēsīgnāuī Leōnardī, sī uictōria lāberētur, successōrem, et eius mūneris mē candidātum dēclārāuī. Nēmō mihi hās lūdendī partēs praeri piet, meum hoc mūnus obībit nēmō. Ego mihi ipsus erō et dominus et seruus. Atriēnsis et mediastīnus, ā manibus pariter atque ā pedibus. Quid morāris Nicolāe? uīn' mēcum collūdere? an māuis tū quoque abīre lūdō, et aliī tuam prouinciam dēlēgāre? Iam dudum fessus es lūdendō. Magis tibi sedet, crēdō, respīrāre aliquantisper, et acquiēscendō spectātōrem quam āctōrem agere. Illud enim minōris erit negōtiī quam hoc.
Nicolāus
Sim licet fessus, nōn tamen iacet animus mihi, nec spēs uictōriae languet. Quanuis mihi brachia iamdudum et genua diūturnō fatīscant lūsū, nōn tamen hanc lampada trādam aliī, nē uel uictus, uel nimium lassātus, uel mihi meaeque fortūnae diffīsus, quasi necessitāte ductus uidear uōbīs integrīs cēdere et herba porrigere. Nēminī uestrum quanuis integrō dēfatīgātus concēdam. Bōs lassus fortius fīgit pedem.
Gerbrandus
Rēs ipsa loquētur: nōn est quod tuae laudis ipse buccinātōrem agās. Sed uenī, sī qua tibi praesēns in pectore uirtūs. Exōrdiāmur tēlam. Nōn linguā, sed manibus uelitemur: nec multa profundāmus uerba, quemadmodum uōs odiōsē fēcistis.
Nicolāus
Nōs fābulātī sumus nōn uestrīs, sed nostrīs linguīs. Cui facta est ā nōbīs iniūria?
Gerbrandus
Omnibus nōbīs, quibus nōn licuit hāctenus per uōs lūdere. Iam diēs praecipitat, et pōmerīdiānum tempus pene efflūxit, quod lūsibus datum erat. Nōn multum superest temporis, quod lūsibus accommodāre liceat. Sī per uōs licuisset, iam semel atque iterum lūsissēmus singulī, nostrīsque affectibus pene factum esset satis. Nunc sī lūdendī uīcēs, ut pār est, in orbem sint itūrae ac reditūrae, nē semel quidem omnibus et singulīs lūdendī potestās fiet.
Nicolāus
Vidēris meditātus obiurgātiōnem quā mē incessas.
Gerbrandus
Quid nī? ita meritus es, et amplius eō.
Nicolāus
Quid istuc? lūdite uel aetātem, sī libet: ego equidem abeō: hoc enim uōbīs uolentibus esse uideō, hoc uestrīs animīs sedēre animaduertō.
Gerbrandus
Acū rem tetigistī. Sīc equidem dūcēbam animō, rēbarque futūrum.
Nicolāus
Quid ais?
Gerbrandus
Nihil, nisi ut rēctē ualeās.
Nicolāus
Valē quoque.
Gerbrandus
Illum nōbīs pulchrē expūnxī.
Nicolāus
Quis lūdat cum uitilītīgātōribus illīs? Vix arreptīs certandī armīs, quibus mēcum congrediātur, continuō mēcum occipit commūtāre uerba: statim incipit mēcum expostulāre, dē nōn factā sibi prius lūdendī potestāte: quasi per mē stetisset, quō minus lūserit. Sī ab ipsīs lūdendī carceribus altercārī incipit, quid in prōgressū futūrum sperem, quandō nōn omnia respondērent uōtō? Ab unguibus aestimāmus leōnem, et ab inauspicātō prīncipiō fīnem. Valeant quī dissidium uolunt. Nihil nouī, nihil īnsolēns facis, ō bone. Semper tibi similis es. Crātēr lītium es. Quid autem mēcum frūstrā stomachor? Gaudeam potius mē dēfūnctum illīs lūdendī rīxandīque molēstiīs, et mihi datam ānsam mūtōs magistrōs adeundī, litterīsque operae dandae. Valeat rēslūdīcra, sī mē palmā negātā, macrum: dōnātā, redūcit auārum lūdendī, et studiōrum itidem damnum accipiendī.