Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Decimum Nonum

Dē Affectibus Animī Superandīs

Persōnae:
Cornēlius Hēimannī fīlius, Bartholdus Franciscī fīlius, ambō Guormariānī
Bartholdus fīl.
Hem adsum. Invēnistī patris epistolam?
Cornēlius fīl.
Invēnī.
Bartholdus fīl.
Dā legendam.
Cornēlius fīl.
Accipe. Sed heus, ut intellegās quōrsum iactāta sint verba patris: ego prior ad patrem scrīpseram, aliquantum pecūniae mē cuidam amīcō longē integerrimō, ut vidēbātur, dedisse mūtuō, atque diēbus aliquot post, cum venīrem exāctum et repetītum, redhibendī mūtuī spē fraudātum esse, nihil sē accēpisse cōnstanter dēierante crēditōre, et iam inimīcante, quī prius amīcum summum ēgisse crēdēbātur: atque dē eā rē ad parentem referēbam, ut sīgnificāret quid faciendum suādēret. Respondit mihi pater bīnīs litterīs, quārum alterīs docuit quid faciendum foret, alterās iam tibi concēdō legendās.
Bartholdus fīl.
Sunt nē tibi adhūc et tuārum ad parentem, et eius ad tē alterārum litterārum exemplāria?
Cornēlius fīl.
Nōn sunt. Intercidērunt.
Bartholdus fīl.
Sī periērunt, nōlim mē societātī illōrum interesse.
Cornēlius fīl.
Istud crēdō. Praetereā nōn mīrāberis, quod eandem sententiam aliīs atque aliīs verbīs saepe repetītam et inculcātam offendēs: neque eam tautologiam patris meī īnscītiae tribuēs. Id pater cōnsultō, et dēditā operā fēcit meā grātiā, quī cum sim litterāriō studiō dēditus adhūc, duplex inde commodum habeam, et cautiōnis posthāc adhibendae, et litterāriae ērudītiōnis prōmōvendae. Multa enim congerēns eiusdem farīnae vel vocābula, vel prōverbia, dedit mihi quaeritandī ānsam et discendī. Nunc iam sī volēs legitō.
Bartholdus fīl.
Vīs apertā et expressā vōce legam, ut et ipse inaudiās: an māvīs vōce submissā mihi sōlī serviam, īnstar Aspeudiī citharistae?
Cornēlius fīl.
Immō clārē legitō, ut et ipse exaudiam. Quamquam lēgī nōn semel, iterum tamen audīsse iuvābit, atque operae pretium erit. Nam sī quid lāpsum fuit animō, revocābitur in memoriam, et pēnitius īnsīdebit animō, et promptius mihi quoque aliās scrīptitantī quippiam, in ūsum veniet.
Bartholdus fīl.
Quid sī legās ipse? promptior es et trītior ad patris manum.
Cornēlius fīl.
Nōn sunt dissolūtae scōpae, ut sciās, ō bone, quās in syllabārum et dictiōnum fascēs compōnere nequeās. Nōn est scrīptūra tumultuāria, nōn distorta, nōn male cohaerēns, nec vacillantibus, inaequālibus et intrīcātīs dēformāta litterulīs, ad quam explicandam sit opus Dēliō nātātōre, aut Oedipō coniectōre. Pater meus scītissimē pingit. Manus eius est lēctū facillima.
Bartholdus fīl.
Prōfectō littera est concinna, aequābilis, laetā faciē arrīdēns, nōn dēfōrmis, nōn mutila, nōn hiulca, nōn intrīcāta, nōn tortuōsa, nōn scabrōsa, nōn perturbāta, nūllīsque salebrīs impedīta. Legere nesciāt oportet, quī hīc ūsquam haereat. Animum igitur advertē.
Cornēlius fīl.
Iamdudum istīc sum.
Bartholdus fīl.
Mīror fīlī cārissime, cūr tam facilem habeās quibusvis hominibus fidem, cūr tam temerē porrigās quibuslibet hominibus dexteram: cum nūsquam sit, ut cecinit poēta, tūta fidēs: cum vafrīs, versūtīs, versipellibus, veterātōribus, sȳcophantīs, plānīs, impostōribus atque fraudulentīs hominibus scateat tōtus mundus: cum vix ūsquam inveniās dignōs, quibuscum in tenebrīs mīcēs: cum nūsquam nōn sit invenīre plūrimōs lubricā atque ancipitī fide, quī ex eōdem ōre calidum, quod dīcitur, et frīgidum efflent: quī alterā manū lapidem ferant, pānem ostentent alterā: quibus neque āra neque fidēs, quīque tam sint Pūnicā fide, ut etiam sī āram tenentēs Iovem lapidem, quod dīcitur, iūrent, nōn magis sim crēditūrus, quam sī Lampōn iūret per ānserem. Scīs quid ipse sim expertus, quum annō superiōrī crēditam sibi pecūniam, ipse meus frāter germānus, quem ūnicum habēs patruum, abnēgāret mihi abiūrāretque. Ut igitur posthāc, et tū tē, sī nōn Prōmēthēa, at Epimēthēa discās agere, utque quamvīs sērō, Phryx tamen aut pīscātor ictus sapiās, tuīsque rēbus et tibi melius cōnsulās, ecce dabō brevem, nesciō historiam an fābulam, ā quōdam fide satis dignō nūper mihi relātam, quae tē admoneat, quōmodō tibi semper prōspiciās, neque cuīvīs quantumvīs amīcissimō facile fīdās, nisi forte quī cum, ut ait Cicerō, modium salis absūmpserīs. Dīcēbat ille trēs sē nōsse, tam arctō inter sē necessitūdinis vinculō coniūnctōs, tantō amōris inter sē mūtuī ardōre flagrantēs, quantō vel flagrantissimō, vel arctissimō quisquam posset cum quōquam, quibus convēnit inter sē, ut tōtum Chrīstiānum orbem, quō ad fierī posset, peragrārent perlūstrārentque. Cum igitur sē itinerī accingerent, datā acceptāque fide, mūtuam societātem fīdēlitātis coitam sacrāmentō tam sānctō cōnfirmārunt, ut quīvīs facile crēderet, ut quicquid sīve laetum, sīve trīste, ūnī ipsōrum accideret, id et aliīs ex aequō ēvenīret (exceptō sī quid cuiquam hūmānitus ex fātīs accideret) neque alius alium in ūllō discrīmine dēsereret, aut sub cultrō, quod dīcitur, relinqueret: sed ubīque mūtuās operās trāderent, et mūtuīs sēsē adminiculīs sublēvārent, sī quandō rēs ad Triāriōs redīret. Sed vidē, mēcumque perpendē, quis sit fortūnae Euripus, quae hūmānae prōmissiōnis incōnstantia, quae fideī mūtābilitās. Quisque sibi proximus: quisque sibi canit intus: quisque sēmet cūrat, neglegit aliōs, ubī spēs affūlserit commodī. Accidit ut in vastam quandam sōlitūdinem ingressīs, atque aliquot diēs longē prōgressīs, tandem sēsē nūllus exeundī aperīret fīnis, quō sēsē ad hominum comercia referrent, et commeātūs sibi cōpiam parārent. Ad incitās igitur redāctī, et diutinā paene inediā exhaustī, cum extrēmā iam fame perīclitārentur, quippe quibus nōn nisi pauxillulum in manticā superesset pānis, quantulum vix ūnius latrantī stomachō faceret satis, anxiō corde et cōnsternātō animō multa inter sēsē ultrō citrōque verba habent, variaque cōnsilia captant. Tandem eōrum duō, fideī datae acceptaeque immemōrēs, capita clam conferunt, et inter sē dēlīberant, quō pactō tertium commūnī commodō, nōn vī, nē vidērentur foedifragī, sed dolō exclūderent. Neque tamen tertium latuit eōrum clandestīna fraus. Cōnsūtīs itaque dolīs, compositāque fraude, alter duōrum, quasi in commūne cōnsulēns, ait sibi cōnsultissimum vidērī, ut, quandō nōn suppedītāret victus, quantum sit satis omnibus, quī proximā nocte altissimum somniāret somnium, eius esset tōtus, quantulum habēbant reliquum, futūrus pānis. Coniūrāverant autem inter sēsē, ut tertiō exclūsō, utricunque dextrō Hercule praeda obvēniret, is alterum suī cōnsilī socium participāret dīmidiā parte. Quid multīs? accipitur condiciō. dormitur. somniātur. Cum autem tertius ille intempestā nocte altum simulāret somnum, at vigilantī sterteret nāsō, aliī duō inter sēsē compōnunt quidnam dictūrī sint. Nam prius cōnsilium prīdiē initum repudiārunt. Aiunt igitur alter quidem sē dictūrum, quod sibi vīsus fuerit esse nōn in Hesperidum hortīs, sed in paradīsō ipsō, quem prīmī hominēs ōlim coluērunt paululum temporis, atque inibī carpsisse ex arbore vīvificā frūctum quōvīs melle, quōvīs saccarō dulciōrem, ad quem sī lōtum comparēs, absynthium potius crēdās quam lōtum: et ex fonte limpidissimō hausisse pōtum suāvissimum, ad quem Arōmātītēs collātus videātur absynthītēs, et Phalernum lōra aut vappa, nē dīcam nautea. Alter vērō sē acquiēvisse in virginis mātris gremiō. Placet illīs commentum: ductumque et cōnflātum pulchrē arrīdet mendācium: atque iam in utramque aurem, victōriae sēcūrī dormiunt. Hīs vērō ōtiōsē et arctē dormientibus, tertius ille, cui sē impositūrōs spērābant duō, clanculum interim surgit, et tōtum pānem dēvorat: atque māne rogātus quidnam somniārit, respondet sē somniāsse, quod duōrum inter ipsōs iam alterō in paradīsō, et alterō in caelō versantibus, atque inibī suāvissimō cibō vescentibus, ipse sōlus miser sit dērelictus in hāc terrā. Illīsque annuentibus ita sē rem habēre, addidit sibi quoque vīsum, nūllō pāne amplius illīs fore opus, atque proptereā suō interim ventrīculō sē pānem residuum dedisse, et dēmīrārī praetereā, cūr libuerit illīs ex tam amoenō locō, omnisque foelīcitātis plēnissimō, in hanc mundī colluviōnem, ubī plūs sit aloēs quam mellis, redīre. Atque ita corvōs dēlūsit hiantēs, suōque illōs sibi iugulāvit gladiō. Sīc ars dēlūditur arte. Liquet igitur nōn quibuslibet quantumvīs sānctissimē iūrātīs, statim habendam fidem. Id quod potuissem recentiōribus et apertioribus dēmōnstrāsse exemplīs atque vēriōribus: neque enim hospes ab hospite tūtus, nōn socer ā generō: frātrum quoque grātia rāra est. Sed maluī ioculārī lēnōciniō, quam gravī et sēriō paradīgmate in mentem tuam puerilem adhūc irrēpere. Tibi itaque cavē, nē ab ūllīs impostōribus circumscrībāre dēcipiārisve. Vidē nē quis tibi det verba, ōs sublīnet, fūcum faciat, obtrūdat palpum, tragulam iniciat, nē quis tibi impōnat, nē quis tē circumveniat, et in fraudem pertrahat, nē quis tibi impostūram et fraudem struat, nē quis tibi strōphīs et technīs suīs illūdat. Valē.
Cornēlius fīl.
Ut arrīdet epistola?
Bartholdus fīl.
Summopere. Est sermō lātinissimus suāvissimā rērum amoēnitāte condītus, unde multum hauriās ēloquentiae, quā linguam dītēs et expoliās, sī modo nōn ōscitanter observēs. Cupiō mihi dēscrībere, sī per tē liceat.
Cornēlius fīl.
Quid nī liceat? Omnia mea, quae tibi sint quōvīs modō ūsuī, tua dūcitō.
Bartholdus fīl.
Maxima tibi et agitur et habētur ā mē grātia: et aliquandō vicissim referētur, ubī prīmum opportūnitās reddendī vicem data fuerit. Sed heus. Cum fieret mentiō paradīsī, vēnit mihi in mentem epistolae cuiusdam lepidissimae, nunc nūper ab amīcō quōdam cārissimō ad mē datae, in quā est pulcherrima antanaclasis ex affīnitāte duārum vōcum Germānicārum sed sīgnificātiōnis dīversitāte: quārum altera reddit vulgō paradīsum, ut cōnsuētum est prō sacrīs conciōnibus fierī, altera Parīsiōs seu Lūtēciam oppidum in Francicō rēgnō celeberrimum.
Cornēlius fīl.
Habēs in promptū?
Bartholdus fīl.
Habeō, nī fallor, in ascōperā ad dextrum latus colōbiō meō subsūtā.
Cornēlius fīl.
Invenīs?
Bartholdus fīl.
Eccam habeō.
Cornēlius fīl.
Concēde legendam.
Bartholdus fīl.
Lubēns concēdō nōn modo perlēgendam, sed etiam sī volēs exscrībendam. Hem tibi. Iam tibi trādō legendī lampada.
Cornēlius fīl.
Accipiō prōvinciam. Scrīptūra nōn est minus concinna et scīta, quam patris meī: ut dubitem utram utrī praeferam. Animadvertē. legam.
Bartholdus fīl.
Advertō, nec aliud agō.
Cornēlius fīl.
Quandō miserē petīstī, et maximō rogāstī opere, ut subinde nōn gravārer ad tē scrībere, cumque nunc tabellārium nactus sat commodum, nōn habeam scrībendī argūmentum tam grave, tantīve mōmentī, quod et scrīptū et lēctū valdē dignum sit, quodque tua plūrimum intersit scīre, nē tamen perpetuō silentiō et ipse contābescam, et amīcī longē integerrimī oblītus esse videar, scrībam ad tē callidam et ingeniōsam, ac plūs quam vulpīnam technam quandam, eamque lepidissimam quidem relātū, at nūllā imitātiōne dignam, quā Dēmonicus Oecander ūsus est nōn multīs ante diēbus. Hominem iūxtā mēcum nōstī. Crēdidimus hāctenus nihil hōc homine stupidius, cum nōbīscum ageret discipulum Guormāriae, quem fuisset prōmptum ac facile in eum abdūcere et sistere lapidem, in quō praecō praedicāret. At quod nūper dēsīgnāvit, eum arguit longē alium, sī modo sit hominī fidēs habenda, quī in suīs laudibus dēpraedicandīs solet esse largior et fertīlior vānī quam vērī, et immodicus suī buccinātor. Nōvimus eum intus et in cute: quippe quī cum ab ineunte aetāte in lūdō sumus eōdem versātī, iīsdem dedimus operam praeceptōribus, et eidem ferulae manum subdidimus. Dīcam ut ipse mihi dē sēsē retulit. Scīs eum annīs superiōribus ad māiōrem ingeniī cultum capessendum fuisse Lūtēciam profectum, ad nōbile omnium Mūsārum collēgium, Apollinis sēdem, et Theōlogiae sacrārium. Ubī cum plūs minus quattuor ēgisset annōs, nesciō quō ērudītiōnis prōvectus, loculīs tandem exhaustīs, stimulante pēnūriā, postlīminiō ad patriam redīre parat. Iamque exierat Parīsiōs aliquot diēbus, et excesserat fīnibus Gallicīs, ēvāseratque in medītullium Brabantae, ingressusque vīcum quendam rūsticānum, cuius mihi nōmen excidit, nisi quod videor per nebulam meminisse, fuisse pāgō nōmen Mācrōpēdiō, cum nōn habēret neque viāticum, neque argentum ūllum, unde aut symbolum in dīversōriō daret, aut sibi vel ūnum pānem coemeret, quō latrantem stomachum sēdāret, prō foribus aedium quārundam, ex itinere lassus, sē in prothyricā sedīlia rēiēcit, reclīnāvitque, sēcum animō multa volūtāns. Herus forte fortūnā domō aberat, profectus nesciō quō, ūnum aut alterum bovem obsōnātum in sacrum epulum, quod datūrus erat novellus, seu novītius quidam sacerdōs, brevī prīmum sacrum celebrātūrus, quem proximō sanguinis gradū contingebat. Hera sedēbat secundum forēs, nesciō quid muliēbre āctitāns, forte aut nēns, aut rētia texēns, aut pēdiculōs in capillāceā fīliōlōrum sylvā vēnāns, aut vestium dīlōricātārum aliquid resarciēns, aut līnum pectēns, aut huiusmodī quippiam factitāns. Quae ut videt adulēscentem vultū nōn admodum laetō, sed cōgitābundō, tetricō, caperātōque, rogābat: Quī genus, unde domō, quō nam īret, et unde venīret. Is ut sēsē respondit venisse Parīsiīs, dictū mīrum quantō illa exilierit gaudiō, (intellēxerat enim ex Paradīsō eum venisse, quod in nostrātī linguā minus illa duo discrēpent vocābula, quam in Rhōmānā) rāta sibi datam occāsiōnem rogitandī super priōrī suō marītō; quī nōn ita multīs ante annīs mortem obierat, et crēdēbātur caeterīs cum Beātīs hunc in Paradīsō agitāre. Nam rūde vulgus Paradīsum ā caelō vix discernit: neque exāctē nōvit, quae faciēs rērum, quisve status sit eōrum, quī hāc vītā dēfūnctī dīcuntur esse in caelō. Caeterum tam īnsānō amōre, priōrem illum marītum dēperierat, ut necdum neque dormientis, neque vigilantis animō exciderit ille, utque posterior hic amor nōndum oblitterārit priōrem. Rogātus itaque noster hic Lāonicus (nam id nōminis īdem est Dēmonicō) an nōrit marītum illum, et quī nam valeat. Probē, inquit, nōvī iūxtā atque meipsum. Nam ille mē, et ego vicissim illō ūtor familiārissimē. Et valet quam optimē, nisi quod vestēs paene habeat dētrītās et lacerās, ut vix in pūblicum prōdīre ausit, et crūmenam gerat ūsque adeō ēmūnctam atque exenterātam, ārāneārumque magis quam pecūniārum iam plēnam, ut cum sodālibus et congerrōnibus subinde combibōnem agere nōn queat. Ecce sunt mihi in numerātō centum aureī, ait illa, et pannus nōn vulgāris honestissimae vestī faciendae quam aptissimus. Haec sī ausim tē rogāre, velim, modo sīs ad eum reditūrus, illūc ad eum dēferās, rem prōfectō et eī et mihi factūrus grātissimam, et mercēdem ā superīs ūberrimam relātūrus. Tum ille: faciam equidem, inquit, ac lubēns. Immō impōne quidvīs aliud oneris, nisi nōmine eius id lubēns dēportandum suscēperō, ad paradīsum nōn redeam unquam. Quid multa? Accēpit sarcinam, et crūmenam aere distentam fronte exporrēctā, atque ita suffarcinārus abiit. Marītus ubī post ūnam atque alteram hōram redīsset domum, atque haec ut ācta sunt ab uxōre didicisset, paene in furōrem versus, nōn dīcendīs uxōrem stultam excēpit modīs, et pernicibus ālīs, quā ille sē prōripuerat, ipse persecūtus est eques. Cum itaque adulēscēns procul vidēret īnsequentem equitem, rātus, quod rēs erat, esse, quī sē persequerētur, abiectā prōtinus sarcinā in segetem adulēscentiōrem, exūtīs vestibus praeter subuculam et femorālia, expapillātīsque brachiīs corripiēbat bipālium, aut sarculum, et pergēbat dūcere fossam. Nam agricola prānsum abierat domum, īnstrūmentīs fodiendī in agrō relictīs. Rogat eques festīnābundus et fūribundus, cum eō locī vēnisset, num quem vidisset pannō onerātum praeterīsse illāc. Aufūgisse respondet quendam in vīcīnam sylvam, hominem sibi valdē suspectum, quem sī persequī vellet et assequī, religandum sēpibus equum. Nam equitibus nōn esse pervium nemus, utpote nimis dēnsum. Pāret ille cōnsiliō, et sē in pedēs cōnicit quam potuit ocyssimē. Interim noster Nīcodēmus, ut nōmen eius ita invertam, admissō equō cum sarcinā fugam dedit, quantā potuit celeritāte maximā: atque tandem ubī multum spatī ēmēnsus esset, putāretque iam omne perīculum sē ēvāsisse, relictō in pāscuīs equō, abiit pedēs quō voluit. Habēs quibus strōphīs noster Lāonicus sciat īnēscāre hominēs. Sed huiusmodī lūdōs neque probem neque imiter.
Bartholdus fīl.
Quī sapit istud palātō tuō?
Cornēlius fīl.
Dulcissimē: quā facētiārum, quā verbōrum suāvitāte, sapidius multō futūrum, sī per ōtium regustāre liceat semel atque iterum.
Bartholdus fīl.
Istud faciēs hōrīs succīsīvīs, aut tempore studiīs ōrdināriīs solūtō, datōque vel lūsibus vel prīvātīs et extrāōrdināriīs lēctiōnibus. Nunc longiōrī temporis spatiō exclūsīs veniendum est nōbīs ad ēdiscenda dictāta, prīmīs iamiam et mātūtīnīs scholīs praeceptōrī reddenda.
Cornēlius fīl.
Affātim adhūc superest temporis. Nōndum quīntae hōrae datum est sīgnum.
Bartholdus fīl.
Quid, sī forte ūnam aut dīmidiātam hōram peccet hōrologium, et nōn suō tempore det sīgnum, neque sōlī vērō temporis indicī respondeat?
Cornēlius fīl.
Quid, sī caelum ruat? nempe nōn manēret integer vel ūllus pālus.
Bartholdus fīl.
Quid? nunquam audīstīn errāre hōrologium? et sērius aequō cecinisse sīgnum? et postmodum, ubī rescīsset moderātor, et errōrem corrēxisset, hōram vel integram vel dīmidiātam curriculō trānsilīsse intāctam, et reddidisse aliam, quam nōndum spērāverīs?
Cornēlius fīl.
Istud nōn fierī nunc, vel ipse sōl nōbīs argūmentō est. Solet semper hōc annī tempore sōl ad quīntam antemeridianam haec speculāria intrāre, et suum fundere lūmen in illum adversum parietem: quod nōndum vidēmus factum. Id vel centiēs mihi observātum est.
Bartholdus fīl.
Per hyperbolēn.
Cornēlius fīl.
Immō potius per Meiōsin aut Tapinōsin.
Bartholdus fīl.
Quid vīs igitur faciāmus?
Cornēlius fīl.
Dīcerem, sī tuō scīrem animō fore, tēque meīs accessūrum vōtīs.
Bartholdus fīl.
Quid unquam ā mē tuīs dēnegātum est vōtīs? Quibus unquam per mē exclūsus es commodīs?
Cornēlius fīl.
Habēs istīc ūnam adhūc aut alteram epistolam, istās velim mihi quoque dēs citō percurrendās, et posteā dēscrībendās, modo nōn contineant quicquam sēcrētī.
Bartholdus fīl.
Accipe, lubēns faxō. Amīcōrum commūnia omnia. Vērum ut sciās nōn sunt ad mē datae. Sunt patris nesciō cuius ad suum fīlium. Quī dedit mihi dēscrībendās, nōluit nōmina prōdere.
Cornēlius fīl.
Vacat animum legendī mihi advertere?
Bartholdus fīl.
Vacat. expedī.
Cornēlius fīl.
Attendē igitur animum.
Bartholdus fīl.
Sum istīc, nōn alibī.
Cornēlius fīl.
Sīc habet epistola patris ad fīlium prior. Litterās tuās fīlī dulcissime quīntō Nōnās Martiās recēpī, gāvīsus audītā valētūdine tuā. In quibus quereris, tē nōn tam perspicācī esse ingeniō, quam quōsdam aliōs, tibi nōn esse ingenium tam capāx, tam perspicāx, tam dexterum, quam quibusdam aliīs: tuum ingenium nōn esse tam acūtum et tam vīvāx, quam quōrundam aliōrum. Et quod summam dēns operam litterīs, tōtōsque diēs librīs assidēns, vix prōmōveās quantum aliī vel minimā hōrā. Atque ista dē rē ad patrem tuum refers, mēque cōnsulis, ut tibi scrībam, quā ratiōne ingenium tuum pistillō retūsius, reddī possit aliquantō acūtius, argūtiusque. Atquī sī cōnsilium tibi prūdēns sānum, et praesēns dem, neque id tamen tuō sapiat palātō, dictūrus es forsān: Facile cum valēmus rēcta cōnsilia aegrōtīs damus. Tū sī hīc sīs, pater, aliter sentiās. Nihilō tamen minus dabō duplex cōnsilium, idque meā sententiā et optimum et praesentissimum. Prius, ut ingenium tuum nātūrā suā retūsum, assiduitāte studiī acuās, eiusque dūriciem sēdulitāte studendī ēmolliās atque pervincās. Nihil enim tam grave, nihil tam arduum, nihilque tam reconditum atque abstrūsum, quod nōn dīligentiā et improbō labōre assequī queās. Et quicquid nocturnā diurnāque manū versāmus, quicquid assīduō ūsū exercēmus et terimus, atque in numerātō esse facimus, id tandem nōbīs fit familiāre, facile, obvium et expositum. Grave erat et difficile nōbīs quondam puerīs, priusquam certīs et fīrmīs īnsistere pedibus assuēfactī erāmus, aliquō prōmōvēre pedēs, et in gremium mātris prōrēpere, aliquantulum nōs remōtōs ad sē pellicientis. At nunc ambulandī nōbīs atque currrendī bene cōnsuētīs nūlla vidētur inesse difficultās. Sī īnfantēs perinde sapiant, intellegant, loquantur, contrā nātūrae curriculum, et contrā id quod audiunt, atque vērī adultī, caetera autem sint īnfīrmī ut assolent īnfantēs, nōnne et illī querantur pedum īnfīrmitātem, et ambulandī inopiam, timeantque incēdendī cōpiam nōn fore sibi paratū facilem? Ut igitur in illōrum pedibus, ita quoque in tuō ingeniō exercitātiō poterit omnia. Alterum cōnsilium est, quod prius tamen dictum oportuisset, sī rēctum ōrdinem fuissem secūtus, ut tēipsum servēs et animō et corpore incolumem, pūrum, castum, et ab omnī flāgitiō aliēnum, atque bene beātēque vīvēns tum dēmum ā Deō opt. max. ex quō ūnō bona cūncta fluunt, et flūmina cūncta, Et cūnctī mānant fontēsque lacūsque profundī, postulēs et ingenium et sapientiam. Haec sī fēcerīs, crēde mihi iam ōlim expertō, nunquam tē paenitebit factī, sentiēsque indiēs magis ac magis istud dūrissimum ingeniī tuī robur tandem vel cērā mollius factum īrī. Dīcam quod ipse expertus sum quondam puer: Erat mihi quoque, cum istud aetātis essem, aut nōn multō secus cuius tū modo es, ingenium rūde, hebēs, obtūsum nōn minus atque tibi nunc: quod meīs studendī labōribus nūllō modō respondēre voluit. Dolēbam mihi nōn datum pār aliīs ingenium. Flēbam subinde, parum obtemperante meīs cōnātibus intellēctū. Dabam quotidiē bis terve poenās: nec in manū meā erat, fēliciōrī studiōrum successū plāgās ēvādere. Praeceptōrum alter nōmine Matthiās Quippoldius, homō plāgōsior ipsō Orbiliō, erat mihi īnfēstissimus, praeter aequum et bonum: quī mē, nisi māter mea Sophia prūdenter obstitisset, et mē in studendī officiō sēdula continuisset, ā Mūsīs sine dubiō abēgisset. Nōn laudō tantam exāctōris saevitiam, quae citius frangat quam flectat. Magistrōrum prīmicerius, quem Gymnasiarcham, aut lūdī litterāriī rēctōrem appellāmus, nōmine Gūlielmus Guassenburgius (cuius mihi nōmen et memoria, dum vīvam, nunquam excidet) optimum agēbat animī meī moderātōrem et studiōrum prōmōtōrem, subinde connīvēns ad puerīlia vītia, subinde iūstīs ea poenīs sed clēmenter persequēns, subinde errōribus blandiēns, subinde territāns, subinde ad gnāvius agendum cohortāns, subinde animum flagrīs abiectum et obrutum, suāvī dulcēdine lēniēns, plācāns, et in spem ērigēns, subinde laudibus prōvehēns et prōmittēns magnifica per ērudītiōnem meam aliquandō futūra: subinde mīnīs ēlātum animum increpātiōnibus prōtelāns dēiciēnsque. Optimus nimīrum fōrmandae iuventūtis artifex: Quem superī dōnent, precor, aeternā mercēde, factīs ipsius dignā. Sed audī, nōndum habēs, quōmodō invītā hāc Minervā, sit mihi facta obsequentiōr, obtemperantiōr, magisque propitia. Māter mea Sophia Sylvāna, mihi saepe cantābat implōrandum Deī auxilium, et ā Deiparā Virgine, ac D. Catharīnā, quae secundum Deum praesēs artium crēdēbātur, exōrandum impetrandumque suffrāgium, utpote quibus interpretibus, cōnciliatrīcibus, ac suffrāgātrīcibus, bene spērābat, ā Deō brevī meliōra datum īrī. Obsequēbar quidem mātris cōnsiliō, cui multum tribuēbam, sed ōscitanter adhūc et frīgidē: dōnec posteā in Dīvae Catharīnae fēriīs audīssem prō conciōne dīvīnā, id ipsum quoque, quod anteā māter mea praedicārat, ā quōdam magnī nōminis Ecclēsiāstē multīs et ratiōnibus, et exemplīs, et assevērātiōnibus commendārī, docērī, cōnfīrmārī. Tum dēmum mox absolūtīs sacrīs rēiēcī mē et prōvolūī ad āram Dīvae Virginis artium praesidis, flendō obsecrans, obtestāns per omnia sacra, quae tunc nōram puerulus, mihi dīvīnitus, Sānctae Catharīnae, ac Deiparae virginis, quam prius nōminātam oportuerat, precibus internūnciīs ac suffrāgantibus, darī ingenium mollius, docilius, ācrius, dexteriusque. Neque mox languidus cessāvī, sed perstitī diū multumque ōrāns per tōtum ferē illum diem, ita ut parentēs illius reī nesciī, meaeque salūtis anxiī, cum neque prānsum, neque sūmptum merendam venīrem, ubīque mē anquīrerent: ac tandem, nesciō quibus dēmōnstrantibus, in aede sacrā invenīrent. Paucīs post diēbus, cum ego persevērārem, et importūnitāte meā dīvīnās, paene dīxeram, aurēs obtunderem, sēnsī meum ingenium indiēs fēlīcius, capācius, solertius, ad omnia promptius et praestantius ēvādere, ut inter eōs, quibuscum eiusdem Mūsae aemulus eram, nōn amplius postrēmās, ut anteā, sed semper prīmās ferrem. Quārē tū quoque hīs meīs fac vestīgiīs īnsistās. Nihil enim fīnxī aut simulāvī, sed quod rēs est, quodque āctum est, sēriō dīxī. Sine dubiō et tibi, sī modo salūtiferum nōverit fore Deus, ingenium mōbilius, fortūnātius, dītius, ēminentius, illūstriusque factum ībitur. Valē. et monitīs nostrīs obtemperā.
Bartholdus fīl.
Quī sedet animō tuō, quae modo tibi lēcta est epistola?
Cornēlius fīl.
Mīrum in modum. Sed nē tempore exclūdāmur, et sērius ad ēdiscenda dictāta veniāmus, cum tuā sententiā nunc sit quīnta, sōle per trānsēnnam spectante, et quem dīxerās parietem lūstrante, pergam legere, quae ūna reliqua est epistola.
Bartholdus fīl.
Fateor: nunc est quīnta, aut nōn multō secus. Hem: commodum et loquitur hōrārius lebēs. Sed lege sodēs.
Cornēlius fīl.
Animum attendē. Auscultā.
Bartholdus fīl.
Memorem monēs, et sponte currentī calcar admovēs.
Cornēlius fīl.
Sīc habet altera epistola patris ad fīlium. Multārum litterārum fīlī cārissime, quās abs tē ad mē profectās missāsque scrībis, nōn nisi ūnās quīntō Īdūs Maiās accēpī. Ex quibus ūnīs facile ōdōror, quid caeterae sibi voluerint omnēs. Sīquidem vix huius epistolae prīmum vestibulum ingressus, vix prīmīs carceribus ēgressus, vixque prīmō versū perlēctō, statim olfaciēbam et praesāgiēbam, quidnam reliquum esset, quid restāret, quemadmodum solēmus ex unguibus aestimāre leōnem. Eiusdem quoque argūmentī fuisse priōrēs, nihil addubītō. Porrō nihil nisi inopiam et pēnūriam crepās, quam vestium, quam pecūniārum. Vērum nōn perinde vel habēs ratiōnem, vel facis mentiōnem librōrum, quibus tibi sit ūsus in rē litterāriā prōmōvendā. Caeterum sat tibi esse vidētur, id quod liquet ex scrīptīs tuīs, ut et splendidīs ac magnificīs cōnspicuus sīs vestibus, et loculōs habeās aere distentōs. Ecquid putās? quod mihi Pactolus aureīs scatēns harēnīs domī fluat? aut quod cornū Cōpiae sit mihi, unde quantum quantum prōmās pecūniārum, nunquam exhauriās? Cresō'ne Crassō've dītiōrem mē exīstimās? Tam dextrum mihi Herculem, tam prosperum Mercurium, aut tam propitium esse Plūtum arbitrāris, ut omnia mihi affātim vel citrā sēmentem, pilōrum capitis īnstar prōveniant atque affluant? Nē Tagus quidem ipse, aut Gangēs tuae libīdinī faciat satis. Nōn est sententia neque cōnsilium, ut posthāc tam laxīs tēcum agam habēnīs, quam hāctenus. Nimis tibi hāctenus indultum est, nimisque tuae voluntātī obsecundātum: nimis tuae libīdinī īnservītum atque obtemperātum. Laxiōribus post hāc et nōn ita tumidīs vēlīs, nec tam secundīs ferāre ventīs, quam hāctenus, cūrābō. Remissiōrī in tē līberālitāte, benīgnitāteque reductōrī posthāc ūtar, quippe cui frēnīs intentiōribus, et ācriōribus in animum indūcō meum, opus fore calcāribus. Vērum sī sēnserō oleum et operam nōn perditum īrī, sed omnem tē post hāc dare studiīs operam, noctēs et diēs tē litterīs invigilāre, incumbere, atque īnsūdāre, omnibus ingeniī vīribus tē ad ērudītiōnem accelerāre, et ad cyclopaediam omnibus suīs numerīs (quō ad eius id fierī potest) absolvendam aspīrāre: nōn vulgāribus tē admīniculīs iuvābō, nōn erō tibi vulgāris, nōn prōlētārius, nōn fīculnus pater, sed singulārī tē prōsequar et amōre et beneficiō. Valē, et ad summa semper aspīrā, ut saltem mediīs et mediōcribus potiāre.
Bartholdus fīl.
Quī postrēma haec tē afficit epistola?
Cornēlius fīl.
Ut vērum fatear, nōn itidem ut superior. Sōlam ferē linguam haec, illa et mentem et linguam locuplētābat.
Bartholdus fīl.
Aequam et rēctam fers sententiam. Sed nunc manūs nostrās dē tabulā hāc, quod dīcitur, et ad ōrdināria nōs referāmus studia, nē hōra haec praecipitet, et reddendae lēctiōnis nōs tempus anteuertat.
Cornēlius fīl.
Rēctē monēs: faciāmus ita. Caeterum ego mihi servō hās epistolās, dēscrīptūrus vel hodiē tempore pōmerīdiānō, sī facta fuerit lūdendī potestās, vel crās, ac deinde statim bonā tibi fide redditūrus.
Bartholdus fīl.
Placet: servā: ac valē.
Cornēlius fīl.
Valē quoque.