Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Decimum

Leonardus Egmondanus et Nicolaus Nicolai Amstelredamus de ludendo confabulantur

Persōnae:
Leōnardus Egmondānus, Nicolāus Nicolāī Amstelredāmus
Leōnardus
Heus Nicolāe, dīc age, subodōrātus esne? olfēcistī ne, an sint nōbīs feriae futūrae, nec nē? Es enim praeceptōrī nōn paulō nōbīs omnibus familiāris. Quid hariōlāris, futūrās nōbīs feriās, an nōn? Augurāris lūdendī nōbīs potestātem fore, nec nē? Spērās nē lūdendī arbitrium nōbīs factum īrī?
Nicolāus
Cūr istud rogās? cūr istud expīscāris? quid percontāris, quid indāgās, quid scīscitāris istud? An quia pertaesum est studiī? An ut postpositīs studiīs cessātōrem, dēsidem, pigrum, atque ignāuum agās? ut languidīs, et ignāuīs, atque in sinum īnsertīs sedeās manibus? ut supīnus utramuis in aurem dormiās? ut porrēctīs iaceās pedibus, et pandiculāns oscitēris? ut studiīs intermissīs, quod frequēns facis, cessēs? ut litterīs posthabitīs puerōrum īnstar conchās aut lapillōs, quōrum nōn est hīc dēnsa cōpia, legās?
Leōnardus
Quam ob aliam rem rogem, quam ut, sī fiat lūdendī nōbīs cōpia, tēcum ā prandiō sphaericum lūdum per annulum ferreum, modō nōn grauēris mē tibi collūsōrem, exerceam? utque longā mentis agitātiōne et studiōrum assiduītāte affectum corpus, rūrsum moderātīs lūsibus refocillem exhilaremque? et animum ad studia dēnuō aliās capessenda ēuībrem, excitem, magisque uiuidum reddam?
Nicolāus
Opus est tibi refectō scīlicet ac refōcillātō corpore, quī nunquam nōn lūsitās, rārus studēs.
Leōnardus
Quid ais?
Nicolāus
Aliud agēbam. Quandō fecerās lūdendī mentiōnem, uēnit mihi in mentem hesternī lucrī, quod lūdendō fēceram. Idque subdūcēbam mēcum, et ad calculum uocābam.
Leōnardus
Pulchrē facis authōre Oūidiō: Nam reditūs iam quisque suōs amat, et sibi quid sit ūtile, sollicitīs computat articulīs. Sed hoc age, amābō. Respondē quod rogō.
Nicolāus
Quid rogās?
Leōnardus
Ut mēcum ā prandiō lūdās sphaericum lūdum, sī per praeceptōrem studiīs aliquantisper soluāmur.
Nicolāus
Quid nī? Lubēns id fecerō. Nōn est, cūr istud tibi dēnegem, cūr istud recūsem. Placet, ut in istam arēnam pariter dēscendāmus. Mē commodō et facilī ūteris ad quiduis.
Leōnardus
Dīc igitur amābō, spērās nē nōbīs fore feriās, lūdendīque potestātem factum īrī?
Nicolāus
Spērō equidem, immō et nihil addubitō.
Leōnardus
Quī scīs? Unde istud ōmināris?
Nicolāus
Ōciōsus estō. Ōciōsō sīs animō. Sēcūrus estō. Pōne metum. Certō sciō, neque refert tua uel cuiusquam aliōrum, undesciam.
Leōnardus
Valeant igitur mūtī magistrī tantisper dum fuerit lūsum. Facessant haec tetrica studia, caedantque amoēnīs lūsibus. Stat igitur, ut recēpistī, mēcum lūsitāre, an mūtās dēcrētum?
Nicolāus
Modō dīxī, et mē factūrum pollicitus sum. Quid postulās eandem tibi pollicitātiōnem iterum cantārī? Mēne tam ancipitī, tam fluxā fidē crēdis, aliud stāns, aliud sedēns, quod dīcitur? Mēn' exīstimās Cothurnō uerātiliōrem, Prōteō mūtābiliōrem, aut Eurīpō īnstābiliōrem, ut quod recēperim modō, id iam dictum et receptum nōlim? ut meōrum uerbōrum palinōdiam sim cantūrus? ut dictīs et pollicitīs meīs nōn sim mānsūrus? Nihil est, quod mālim, quam tēcum lūsibus indulgēre. Auspicātissimum enim est, ut sī mīmī uel histriōnis egeās, Roscium, sīn āthlēta sit opus, Herculem tibi adhibeās.
Leōnardus
Quid istud uerbī est? Nōn intellegō quid dīcās. Leōnardus sum nōn Oedipus.
Nicolāus
Nōn canimus surdīs eandem cantilēnam bis. Quod nōn intellēxistī, nōn perculsit animum. Valeat. Quīn ubī ubī uolēs, ueniam quōcunque uocāris.
Leōnardus
Praestituē igitur, praescrībe, praefīge, cōnstitue nōbīs locum, in quem tempore pōmerīdiānō conueniāmus ūnā.
Nicolāus
Propter aedem sacram tē praestolābor, tē opperiar, tē manēbō, tē expectābō, modō fidem dās eō tē uentūrum: sīn aliter sedeat animō tuō, ut mālīs, aliō conueniāmus, istud dīcitō.
Leōnardus
Fidem dō mē uentūrum in istud locī, quod dīxistī. Tū fac temporī praestō adsīs ipse, nē frūstrā tē praestoler. Interim igitur ualē.
Nicolāus
Valē tū quoque. Valerēs autem melius, sī litterīs essēs magis dēditus. Sed ego nōn erō tibi patruus, quem mihi nōn fore dictō audientem sciō.