Latinum Ideoma - Colloquium Tertium
Persōnae
Iūliānus, Mārcellus, Baccalārius
Iūliānus, Mārcellus, Baccalārius
Iūliānus
Quis mē scholāris est hodiē īnfēlīx magis? Quidquid globulōrum prīdiē
lucrātus sum, id tōtum ūnā fermē hōrā āmīsī, prōh pudor est! Sed tū,
percāre, frāter fer mihi opem.
Mārcellus
Quid optās ex mē?
Iūliānus
Sex mihi dumtaxat dā globulōs. Nam illīs cōnfīdō mē quōs perdidī omnēs
dēnuō esse lucrātūrum.
Mārcellus
Et mē globulī aequē ac tē nunc dēficiunt.
Iūliānus
Sīs mihi auxiliō, sī potes, tē iterum rogō.
Mārcellus
Nihil praesidiī abs mē habēre potes, frāter.
Iūliānus
Mē miserum et īnfortūnātum hodiē hominem! Concēdam ergō domum. Sitiō enim
nimium.
Mārcellus
Et mihi faucēs ārent prae sitī. Edere tamen mavelim quam bibere.
Iūliānus
Sequēre igitur mē, germāne, et quod edāmus et bibāmus offendēmus procul
dubiō.
Mārcellus
Ipse sequar, sed mihi in mentem venit quod baccalārius sērō vetuit nē quis
dē coemētēriō abscesserit. Mōs sibi gerātur oportet. Ipse nōstī quod
nēminī parcit. Incommodī sī quid tibi inde ēvēnerit, id nōn erit culpā
meā.
Iūliānus
Probe quidem id nārrās. Adībō eum. Sed ubi eum conveniam nescius sum.
Mārcellus
In scholīs ipsum reperiēs. Ēn foris crepuit. Nīl ambigō quīn exit forās.
Iūliānus
Ībō et vīsam sed certē ipsus est. Tū hīc praestōlāre.
Mārcellus
Praestōlābor, sed meī etiam ut meminerīs tē rogō.
Iūliānus
Cōnsēnsū vestrō domum cum frātre ut ambulem vōs magnopere quaesō.
Baccalārius
Manē, fugitīve, manē! Nōn sinam vōs abīre, data est vōbīs lībertās lūdendī
nōn ut ad patrium vōs larem cōnferātis, vērum hīc inter lūdendum latīnā
verba loquerēminī.
Iūliānus
Latīna semper fāmur.
Baccalārius
Quid reī est quod domum īre properātis?
Iūliānus
Sitīmus admodum.
Baccalārius
Nōn crēdō in vōbīs tam magnam esse sitim quīn ad pulsum usque vesperārum
abstineātis.
Iūliānus
Nōn queō certē mē temperāre.
Baccalārius
Quid tibi dīxerim audīstīn’? Manē!
Iūliānus
Ehei! Favēte nōbīs, cārissime baccalārie, favēte, vōs etiam atque etiam
rogō.
Baccalārius
Īte, sed hīs lēgibus ut dum sitim dēposueritis continuō revertāminī.
Iūliānus
Revertēmur ōcius.
Mārcellus
Obtinuistī veniam abeundī?
Iūliānus
Difficulter licet, obtinuī tamen hōc pactō ut repetāmus scholās quam
prīmum.
Mārcellus
Currāmus hinc properē ut domī aliquantisper remorēmur.
Iūliānus
Fīat! Vērum ipse ēsuriō avidē!
Mārcellus
Tanta in mē famēs est ut intestīna mihi dūdum immurmurent. Metuō nōs nihil
cibī esse inventūrōs.
Iūliānus
Spērō nec cibum neque pōtum nōbīs dēfutūrum. Māter saltem domī sit!
Mārcellus
Quid sī abiisset aliōrsum?
Iūliānus
Soror Anna clāvem habet ad penum et cellam vīnāriam.
Mārcellus
Nec germānam domī esse cēnseō, nam būbulam carnem ēmptūra ut ad cēnam
torreātur, ad macellum forsitan īvit.
Iūliānus
Male mē sōlāris, frāter. Ēsto omnēs abiērunt. Pāne et cāseō contentus erō.
Armārium cultellō aperiam: tenuis item pōtus nōn dēerit. Sed apertās
nostrās edēs cōnspicor. Domī certē sunt. Quid cessāmus currere? Eccam
sorōrem in līmine parvulam. Properā modo!
Mārcellus
Videor mihi vidēre genetrīcem nostram.
Iūliānus
Optimē est. Arbitror prō vōtō nostrō respōnsūra esse omnia.
Mārcellus
Faxit Deus.