Latinum Ideoma - Colloquium Septimum
Persōnae
Cantor, Cūstōs, Magister, Mopsus, Eurialus, Amintās, Coridōn, Dametās, Melibeus, Dāvus
Cantor, Cūstōs, Magister, Mopsus, Eurialus, Amintās, Coridōn, Dametās, Melibeus, Dāvus
Cantor
Nōn possum nōn vehementer admīrārī quod tam dūrō estis ingeniō super
addiscendīs carminibus, sed inadvertentiam potius incūsem oportet quam
ruditātem, cum praesertim hīs multō difficiliōra saepenumerō quam
studiōsissimē didiceritis. Et hoc, quod modo ferē sexāgēsiēs vōbīscum
cecinī, carmen dē simplicī est contextū, nec quidpiam habet anfractim; ex
pūrīs enim cōnstat concordantiīs. Plērīque vestrum sunt capācēs et, sī quī
obtūsiōrī sunt intelligentiā, grossitiem tamen multa opera mollēscit, ut
ferrī obtusitās saxō acuitur. Sed nē labor meus sit inānis, nēve, quod
imprīmīs pertimēscendum est, in templō cantātūrī scandalō et dēdecorī mihi
sītis, velutī crēberrimē cōnsuēstis facere, cōnstituī exāminandō vestram
probāre dīligentiam. Sed ut iussīs magistrī obtemperem, abī cito, cūstōs,
magistrum huic exāminī ut intersit meō nōmine rogitā.
Cūstōs
Eu forēs iam aperit, ingreditur!
Cantor
Abundē est.
Magister
Spopondī mē prīdiē audītūrum quantum opere dētis carminibus, antiphōnīs,
respōnsōriīs in templō nostrō prō deī cultō dēcantandīs. Cum praesertim
iam totiēs hoc ūnum cecinistis carmen ut mihi repetītiōne suā molestius
sit nihil. Quārē, agite, cantor, quantum quisque sapiat experiāmur! Cantet
Mopsus tenōrem, Eurialus discantum modulētur. Amintās bassum tonet. Vōs
aliī tacēte, sed arrēctīs auribus animaduertite.
Cantor
Incipe, Mopse: Euriale, ūnum seruātō suspīrium. Tū vērō, Amintā, longam
tenētō pausam. Audīstis quam canōram habet vōcem Mopsus. In pāstōrum fuit
fortasse scholīs. Ā bōbus, Hercle, dum inter alia boant armenta, hunc
didicit cantum! Nam per immortālem deum, mūgītum potius quam hūmānī
gutturis sonum audīre mihi videor. Nesciō quid Amintās intrā faucem
immurmuret. Ego tē penitus nihil percipiō. Succinis? Nimium altiōre vōce
cantēs oportet. Incipe rūrsus, et pausae nōn oblīvīscere, Amintā. Quid?
Adeō raucīs, crūdum, rear, comēdistī allec et salsum nimis.
Amintās
Nōn, sed ea vōx mihi semper est fuitque multōs annōs nec spērō mē unquam
serēniōre vōce esse cantātūrum.
Cantor
Mūtāstīn’?
Amintās
Iamprīdem.
Cantor
Quot annōs nātus es?
Amintās
Vīgintī.
Cantor
Eho! Multum habēs aetātis. Exīstimābam tē vix tredecimum agere annum!
Irritus iam est omnis cōnātus serēnandae vōcis, posteāquam raucēdō intrā
faucēs tenāciter adhaerēns obdūruit. Sērō nimis expectāstī. Ingēns enim
clāmor mūtātiōnis tempore vōcem serēnat.
Amintās
Nīl prōrsus clāmor ille iūvit mē.
Cantor
Cum itaque rauca tibi sit vōx, satius tibi erit posthāc os cohibēre quam
aliquid inconcinnē dēprōmere. Cantā tū bassum, Dāve, et meminerīs pause,
tē hortor.
Dāvus
Meminerō.
Cantor
Abscēde, Mopse, cum tuō boātū. Accēde tū, Coridōn. Vidēris enim mihi
canōram habēre vōcem, et cum Euriālō incipe.
Cantor
Ho! Ha! He! Caprigēna certē Coridōn est aut cum caprīs alitus, hunc ab eīs
didicit sonum. Tacē! Tacē! Obsecrō tē. Quod sī in caprōrum grege tē
cantantem offenderem, nesciō quō pactō ab eīs discernerem. Ades hūc Damētā
et tenōrem cantātō.
Damētās
Nōndum plēnē sciō.
Cantor
Ohē! Nescīs, omnium dūrissimē, cum tamen per hōsce diēs semper modulātus
sim? Trēs tēcum ūnā affertō virgās, cūstōs.
Cūstōs
Adsunt.
Cantor
Āridē nimis sunt, ūnō franguntur ictū. Cape tibi obolum et emitō mihi
succī plēnās, quae tenācēs sunt. Efficiam ut posthāc plūs opere faciant.
Dametās
Nunc prīmum hoc audiō carmen.
Cantor
Quid loqueris, mendāx? Num ā diē lūnae in hunc veneris usque diem cotīdiē
cecinī?
Dametās
Nōn īnficior sed ipse nōn intereram.
Cantor
Ēō peius est.
Dametās
Scītū et favōre magistrī in patriā fuī tellūre.
Cantor
Quae rēs tam ardua nātāle sōlum ut vīserēs impulit tē.
Dametās
Socer meus bīnās ad mē dedit litterās cum quibus mihi perscrīpsit mātrem
febre quārtānā implicitam et suprēmam** cōnfectam maciē ex hāc vītā esse
migrātūram. Et sī quid suārum rērum integrum mihi servārī velim quamprīmum
ut venīrem monuit.
Cantor
Nūgae sunt.
Damētās
Nōn, Hercle!
Cantor
Fallīs fortasse mē. Plēnus nēquitiārum es. Ascende, Petrōnī,ad magistrī
habitāculum mēque certiōrem ut faciat rogā. An Damētē ad patrium larem
abiciō, cum suō cōnsēnsū facta sit? Fac, age, Melibeāe, intereā locī quid
ipse sapis intelligam.
Melibeus
Ignārus sum carminis huius.
Cantor
Male satis. Cantā paululum.
Melibeus
Nōn sciō, Hercle!
Cantor
Quam ob rem nihil prōrsus opere dās concentibus? Cūstōdēs adsitīs!
Arripite hunc et tantisper eum pedibus tenēte, dum bene eum corrēxerō.
Melibeus
Ignōscite mihi prō hāc dumtaxat vice. Posthāc erō dīligentior.
Cantor
Nōn ignōscam. Parvipendis hortāmina mea.
Melibeus
Parcius mē corrigite, per clēmentissimum vōs rogō deum.
Cantor
Quō minus scīs eō plūs corrigendus venis. Sinite eum iam, cūstōdēs.
Petrōnius
Magistrum nunquam offendī. Postēs clausī sunt. Ter pulsāvī et quidem cum
tumultū. Nēmō tamen mihi aperuit. Catulum sōlum audīvī lātrantem.
Cantor
In ecclēsiā ipsum fortasse offendēs ōrantem, sed, manē hīc. Ipse eum
appellābō et, cum ad chorum vōbīs iam eundum sit, exāmen aliōrum ad
crāstinum prōrogāre volō.