Latinum Ideoma - Colloquium Quintum
Persōnae
Cȳrillus, Pamphilus
Cȳrillus, Pamphilus
Cȳrillus
Quō properās, Pamphile?
Pamphilus
Ad forum pergam.
Cȳrillus
Quid in forō āctūrus es?
Pamphilus
Socer meus hesternō vesperī duōs mihi dōnō dedit obulōs, ūnum prō pāne albō,
alterum prō būtȳrō ut darem.
Cȳrillus
Tēcum ut ambulem sine.
Pamphilus
Sīnō, sed nūllus tibi obulus est?
Cȳrillus
Sunt mihi trēs. Hōs, sī tibi lubēbit, tuīs adiungam et nōbīs aliquid cibī pariter
emēmus.
Pamphilus
Bene est ut volēs, placet mihi optumē.
Cȳrillus
Quid vērō emendum esse cēnsēs? Nucēs avellānās an gallicās? Vel botrōs potius?
Heri duōs comēdī, mīrum dictū est quam dulcēs gustū fuerant.
Pamphilus
Unde illōs accēpistī?
Cȳrillus
Ēmī.
Pamphilus
Quantī?
Cȳrillus
Quattuor obulīs.
Pamphilus
Vereor eōs nōndum esse mātūrōs.
Cȳrillus
Mātūrī sunt et suāvēs in tantum ut suāviōrēs esse nequeant, mel mihi lingere vidēbar.
Pamphilus
Fallis mē.
Cȳrillus
Nōn fallō. Nōn soleō, Hercle, garrīre nūgās.
Pamphilus
Unde adductī sunt tam cito, nōn satis mīrārī queō. Nihil tibi certī memorāre valeō
sed arbitror dē Novō Forō ubi plūrimī sunt hortī vītibus cōnsitī, vēndidit illōs
ūna anus sedēns in currū corbibus plēnō.
Pamphilus
Nīl haesitō quīn omnēs iam vēndiderit, mavelim album pānem cum būtȳrō pinguī.
Nam adhūc mihi cordī est quod magister omnēs inquit arborum frūctūs hōc annō
īnsānōs esse.
Cȳrillus
Fac ut lubet sed nusquam reperiēs similam calidam.
Pamphilus
Tentēmus inter pistōrēs sī quis modo pinsit et in fornācem posuerit, illās dum
adhūc fūmant emēmus.
Cȳrillus
Sed būtȳrō etiam nōbīs opus erit.
Pamphilus
Būtȳrī nōn meminerīs velim. Sat būtȳrī nōbīs erit dum albus nōs pānis nōn dēfēcerit.
Cȳrillus
Diē sāturnī ientācula pinsere semper cōnsuēverant pistōrēs, nāribus certē sentīscō
pistī pānis vapōrem.
Pamphilus
Et ipse odōrō optumē, nōn longē fūmum esse reor.
Cȳrillus
Hīc prope est, ībō intrō, sequere mē properē, pinsit profectō, vidēn’?
Pamphilus
Videō.
Cȳrillus
Abī cito et būtȳrum prō tribus obulīs emitō, ipse hīc manēbō dum revertāris.
Pamphilus
Multum būtȳrī afferō, Cȳrille.
Cȳrillus
Quantī ēmistī?
Pamphilus
Ūnam ānum fefellī.
Cȳrillus
Quō modō?
Pamphilus
Huic quia cālīgārunt oculī, trēs prō quattuor dedī et continuō aufūgī tamque
celeriter inde cucurrī quod suspīria vix dūcō, in cursō paene concidī. Sine respīrem
pauculum, quaesō.
Cȳrillus
Requiēsce quamdiū lubet, probē fēcistī, mī Pamphile. Sī quid supererit id ad
crāstinum servābimus.
Pamphilus
Crāstinī nē recordēris, ēsuriō suprā modum, vacuus mihi venter vehementer
crepitat quō nōn erō contentus pāne. Vidēn’ placentam in laevō fornācis
latere?
Cȳrillus
Videō.
Pamphilus
Hanc quantī pistor aestimat roga? (**)
Cȳrillus
Dūdum rogāvī, aiēbat sē prō ternāriō nōn datūrum esse.
Pamphilus
Cāram prō ternāriō rēris?
Cȳrillus
Cāram certē quia eō carēmus.
Pamphilus
Est mihi adhūc ternārius in crumēnā. Cape hunc et placentam eme, percupidus
enim sum comedendī illīus.
Cȳrillus
Faciam lubēns.
Pamphilus
Volō hanc būtȳrō largē ut inungās.
Cȳrillus
Tēcum vīs edam?
Pamphilus
Volō sed hīc in prīstinō faciāmus lībāmen, reliquiās ad scholās ferēmus.
Optimī sapōris est placenta.
Cȳrillus
Ipse iam satur sum.
Pamphilus
Quid satur? Ego vix famem prōvocāvī. Hāsce similās aequē edam ac placentam.
Cȳrillus
Tam avidus cibī es. Vorā in maximum tuum mālum.
Pamphilus
Maledīcis mihi? Nunquid ipse ternārium dedī?
Cȳrillus
Nōn maledīcō, sed succēnseō quod sitī siccus sum.
Pamphilus
Praestōlāre paulum dōnec hās dēglūtierō, mēcum ībis, pōtus nōn dēerit nōbīs.
Cȳrillus
Quōrsum itūrī sumus.
Pamphilus
Ad scholās.
Cȳrillus
Nihil ibīdem quod bibātur offendēmus.
Pamphilus
Ipse etiam bibere mavelim quam edere.
Cȳrillus
Venītō ūnā mēcum ad patris meī aedem, tenuem heri coqua ēmit pōtum, hunc pōtātō.
Pamphilus
Sērō nimis ad scholās, timeō, revertēmur.
Cȳrillus
Mātūre satis. Perge istāc, perge, in mē nūlla mora est.