Latinum Ideoma - Colloquium Quartum
Persōnae
Magister, Baccalārius, Paulīnus, Lentulus, Ancilla
Magister, Baccalārius, Paulīnus, Lentulus, Ancilla
Magister
Baccalārie.
Baccalārius
Magister, quid abs mē vultis vōbīs fierī?
Magister
Ubī nam Lentulus laniī fīlius ēvagātur? In istō scholasticō coetū ipsum
nusquam videō.
Baccalārius
Nec ipse ubi locōrum sit sciō, hodiē mihi vīsus nōn est. Timeō quod nōndum
experrēctus dormiat.
Magister
Hem ipsum tantisper dormīre arbitrāminī, cum sōl iamdūdum illūxerit?
Adeōn’ somnolentus est?
Baccalārius
Immō equidem arbitror, nam indiēs tardē venit ad dēclīnātiōnem.
Magister
Id nōn possum nōn vehementer improbāre. Genitor suus, vir sānē optimus quō
etiam multōs iam annōs familiārissimē semper ūsus sum, mē rogāvit ut
commonefacerem vōs ut tantum cum eius gnātō dīligentiae facerētis nē
darētur neglēctuī. Sē quoque vōbīs plūs pretiī datūrum esse spopondit.
Baccalārius
Darem quidem operam lubēns sed genetrīx sua eum domī dētinet nec ūllō diē
ipsum ante sōlis ortum surgere sinit.
Magister
Vetus hoc vitium est quod nōn Vratislaviae sōlum, vērum etiam alibī
terrārum committitur, utpote quod praeclārē indolis puerī saepenumerō
mātrum dēperient blanditiīs. Adeō ut nōn modo nihil opere faciant in
litterārum inquīsītiōne sed nec eārum sunt cupidī. Eō fit ut rārō doctī
sub patriō lare ēducantur līberī, dum praesertim mollī mātrōnārum foventur
amplexū. Ab animō meō nōndum excidit illud Platōnis in septimā epistolā ad
amīcōs et propinquōs Diōnis sīc scrībentīs. Nēmō omnium quī sub caelō sunt
sī in huiusmodī corpore ab adolēscentiā nūtriātur, quamvīs nātūra
mīrābilis sit, unquam tamen prūdēns ēvādet.
Baccalārius
Probe quidem dīcitis sed hunc inveterātum errōrem nūlla unquam abolēbit
aetās.
Magister
Error iste mulierum venit ingeniō, quem tunc posthabitūrī sunt quandō
polus in terram dēcidet. Quāpropter missa faciāmus haec. Agite, experiāmur
an ē strātō surrēxit. Heus Paulīnum!
Paulīnus
Venerābilis magister, quid mē vultis facere?
Magister
Lentulī parentēs ubi habitant nōstīn’?
Paulīnus
Nōn nōvī.
Magister
Scīn’ carnārium?
Paulīnus
Optimē.
Magister
Abī cito per hās nōbīs vīcīnās laniēnās et domum quae pistōrī est proxima
ingredere. Cunque tibi eō perventum fuerit, parentibus suīs nōmine meō
prōsperum diem dīcitō, dein rogā ubi eōrum sit gnātus, quid agat, quam
etiam ob causam hodiē scholās nōn petīverit.
Paulīnus
Faciam ut iubētis.
Magister
Vōs vērō, baccalārie, sī vōbīs illum addūxerit, mē certiōrem facite.
Templum subeō.
Paulīnus
Heus, heus!
Ancilla
Ecquis illīc est?
Paulīnus
Aperīte mihi absque morā.
Ancilla
Quis nostrās forēs tumultuantī sonitū pulsat? Sānus nē es? Vīs nē cardinēs
cum foribus īnfringere?
Paulīnus
Heus, heus, aperīte.
Ancilla
Operīre paulum dōnec dēposuerō pessulum. Quae tē insāniae agitant, fatue,
quod tam importūnus pulsās?
Paulīnus
Salvēte, nōlīte succēnsēre. Mē meī magistrī iussa exequī opportet cito.
Est nē hospes domī vel hospita?
Ancilla
Quid tibi unquam fuit aut nunc est cum illīs negōtiī?
Paulīnus
Perlubet eōs paucīs alloquī, magistrī meī praeceptō.
Ancilla
Hospes bovem mactātūrus īvit ad macellum, hospitam in templō dīvae
Elizabeth offendēs reor, nam eō sē itūram esse dīxit.
Paulīnus
Et quōrsum īvit Lentulus?
Ancilla
Eho, dē Lentulō rogās? Dormit!
Paulīnus
Solet nē dormīre tamdiū?
Ancilla
Is sibi mōs est cotīdiē ad summum usque cubāre merīdiem.
Paulīnus
Eius mihi cubiculum indicāte vōs rogō.
Ancilla
Ascende gradum hunc, ā laevā vidēbis armārium, quod pēnēs est hostulum,
solve pessulum et intrō**.
Paulīnus
Eho, Lentule, dormīs? Nōn audīs, Lentule? Surge, Lentule, surge! Stertit,
certē adhūc stertit!
Lentulus
Quis mē vocat? Quis mē nōminat?
Paulīnus
Rēctōris iussū ad tē veniō scholās ut mēcum petās.
Lentulus
Sēriō id nē dīcis?
Paulīnus
Sēriō inquam.
Lentulus
Ō mī Paulīne, succēnset nē magister plūrimum?
Paulīnus
Nōn satis explōrātum habeō an tibi succēnseat vehementer, sed hoc tibi
persuādē quod nōn aequē nimis (**) ferē istam tuam somnolentiam.
Lentulus
Crēdō tibi istōc! Nunquid etiam mihi minātus est?
Paulīnus
Nōn, Hercle!
Lentulus
Paveō intus, dormiēns enim somniāvī id malī. Quid mihi faciendum suādēs?
Paulīnus
Ūnā mēcum ut continuō ambulēs. Quod sī nōn fēceris, magistrum magnā
afficiēs īrā in tuum maximum mālum.
Lentulus
Ī prae et mē ē vestīgiō esse ventūrum dīcitō.
Paulīnus
Sine tē nusquam eō, indue camisiam et tunicam.
Lentulus
Accipe palliolum meum et dēscende.
Paulīnus
Tū mē sequere.
Lentulus
Aquam intereā funde in pēlvim ut laver.
Paulīnus
Faciam saltem nē dēmorēris mē diū.
Lentulus
Iam sequor tē. Est nē tibi pecten?
Paulīnus
Est.
Lentulus
Linque hīc ut plūmās dēpectam.
Paulīnus
Cāpe tibi eum, hei, tardus es nimis!
Lentulus
Eāmus.
Paulīnus
Num illōtus ībis?
Lentulus
In cubiculō pauculum aquae repperī, hāc mē lāvī. Palliolum in collum id ut
coniciam pergāmus hinc. Dīcō tibi, Paulīne, quod mihi in modum mīrum
timeō.
Paulīnus
Nē formīdā.
Lentulus
Tōtus intremīscō.
Paulīnus
Quid adeō extimēscis? Dīc tē nōn lubenter obdormīvisse et posthāc manē ad
scholās semper esse ventūrum. Nīl dubitō quīn tibi prō hāc vice ignōscet.
Lentulus
Probe cōnsulis, Paulīne, utinam mihi crēderet.
Paulīnus
Crēdet procul dubiō.
Baccalārius
Eccum videō. Tū, Paulīne, abī et magistrō Lentulī praesentiam nārrātō, tū
vērō tantisper dum rēctor advēnerit hīc sēde.
Magister
Eho, Lentule, quae rēs tē tam mane ad scholās īre compulerit? Nōn possum
nōn vehementer admīrārī, aurōra nōndum in caelō rubēscit et tū iam tantā
aviditāte doctrīnam haurīs! Ō mīrum huius puerī in bonās artēs ārdōrem! Ō
laudābilem tam studiōsī scholāris cōnsuētūdinem! Hocine tuum studium est,
nōn priusquam sōl medium iam axem attigerit ē strātō surgere? Rēbar tē,
omnium ignāvissime, iamdūdum ūnā cum aliīs dēclīnātiōnī interfuisse,
vērum, cum dē tē rogārem, sōlus in tantō conventū aberās. Ō iners, omnium
pigerrimē! Baccalārius etiam ait tē rāram in āctū mātūtīnō esse avem. Quid
exīstimās, stolidissime, tē aliud ex tam longō somnō praeter mentis
hebetūdinem esse dēportātūrum? Ā nimiō enim somnō corpus macrēscit, sēnsūs
hebetantur, stomachus fluōre tentātur et caput et cerebrum gravātur.
Temperātus vērō membra corporis diurnō ministeriō gravātā ā lassitūdine
sublevat, stomachī calōrem auget, animum pūrgat. Quārē nihil mīrum quod
tam pinguī et obdūrātō sīs puer ingeniō! Quid flēs? Meminerīs velim tē nōn
ad sopōrem esse prōgenitum. Prōh pudor, flōrentiōris aetātis tempus omne
pigrā dormītātiōne dēducis ipseque somnō pērīs, paenitēbit tē istīusmodī
ignāviae. Nam quantī sit sapere nōn accipis modo vērum, posteāquam
grandior eris nātū, admonitiōnis meae crēbrō etiam gemitū et longā
paenitūdine recordābere, cum praesertim vidēbis hōsce quī tē dīligentiōrēs
extitērunt in clārissimōs ēvāsisse virōs et ab indoctā plēbe tanquam
patriae lūmina colī et observārī, tē quoque rērum ignārum in indoctī vulgī
contiōne cōnstitūtum floccī pendī. Praetereā, quō plūs glōriae et laudis
illōs et habēre, parentibus quoque suīs attulisse perspexerīs. Eō plūs
etiam trīstitiae et paenitūdinis concipiēs tē nec amīcīs nec cognātīs
sōlāminī et ōrnāmentō fuisse. Mē saltem miseret patris tuī et mātris,
honestissimae fēminae, cum quibus mihi summa necessitūdō intercēdit. Diēs
noctēsque tuō student commodō nihilque grātius eīs fore sciō quam tuam in
līberālibus artibus ēducātiōnem, quātenus abs tē ūnicō eōrum gnātō
nōnnihil habērent honōris, magnam senectūtis suae nūtrīcem. Sed quid
multīs moror? Pectus quod magnā nimis obstinātiōne obdūruit nūllīs prōrsus
mollēscit amīcīs hortāminibus.
Lentulus
Venerābilis domine magister, fateor quidem mē superiōribus illīs diēbus
paululum ārdōris ergā ēgregiās artēs habuisse, sed iam mē dīligentiōrem
fore prōmittō. Iussa vestra capessam et quam dīligentissimē exequī cūrābō,
baccalāriōrum quoque praeceptīs pārēbō. Ūnum hoc mihi ignōscite,
venerābilitātem vestram per ultrā mundānum ōrō deum.
Magister
Iamprīdem tē plūs opere esse habitūrum spopondistī sed mē verbīs semper
fefellistī hāctenus. Fīdūciam tuam fortasse omnem, ut plērīque omnēs
faciunt dīvitum līberī, in parentum dīvitiīs collocāstī satque tibi prō
huius vītae statū esse rēris dum tū ūnicus tantae opulentiae hērēs, ab
inērudītō vulgō, quod opulentum quemque honōrat, venerābere. Falleris,
edepol, falleris, stultissime puer! Nēmō enim ob dīvitiārum cōpiam meritō
honōrandus venit quod, sī ignōbilis plēbs mōre suō tē nōn scientiā sed
āere locuplētem colit et obseruat, opēs tuās admīrārī vidēbitur, quod
turpissimum esse scrībit ille Athēniēnsis Acadēmiae prīnceps Platō in
epistolā ad Dionisium Syrācūsānum. Sī vērō doctus et sapiēns, quod minimē
arbitror, tibi rērum ignārō aliquid honōris opum grātiā exhibuerit,
utrīque erit īnfāmia, tibi quidem quoniam nihil dignum reverentiā in tē
habēs, illī vērō quia dīvitiās colere cēnsēbitur, quod quam procul sit ā
sapientum officiō praeterit nēminem. Sōla autem scientia et virtūs
cognitum habent honōrem et vērum decus, nihil profectō ad cumulum vērī
honōris ex dīvitiīs accidit. Accipis haec?
Lentulus
Accipiō, doctissimē praeceptor, prō summā vestra in parentēs meōs
benevolentiā, vōs rogō, parcite mihi. Quae deinceps vōs velle intellēxerō,
omnia studiōsē dīligenterque faciam. Crās in prīmō dīlūculō hūc mē
recipiam.
Magister
Crās dīcis? Dīc mihi crās istud, Lentule, quandō venit? Crās hoc
perspicācī etiam Minervā adolēscentēs saepenumerō indoctōs fēcit senēs;
quī sī didicissent hodiē, venerābilem et iūcundam dūcerent senectam.
Crāstinum tibi prōmittere nolītō, cum nihil certī habeās an ad vesperam
usque sīs vīctūrus. Sī quid hodiē didiceris, crās tē oblectābit sānē
plūrimum illīus meminisse.
Lentulus
Colendissime praeceptor, monitīs vestrīs obsequar lubēns, hoc saltem
ignōscite.
Magister
Tametsī id nōn sīs meritus, ignōscam tamen, hīs sed lēgibus ut in dīlūculō
polliceāris scholās petās, nūllumque prōrsus tempus ōtiō et ignāviā
dēdūcās.
Lentulus
Faciam venerābilitātī quoque vestrae grātiās habeō immortālēs.
Magister
Abī ergō nunc, impūne, sed nē mihi posthāc arguendus veniās, tē hortor,
cavētō.