Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Vicesimum Sextum
Persōnae:
Gasper, Lūdīmagister
Gasper, Lūdīmagister
Gasper
Licetne prōdīre, praeceptor?
Lūdīmagister
Quō?
Gasper
Prīmum ad sartōrem, deinde ad tōnsōrem.
Lūdīmagister
Cūr ad sartōrem?
Gasper
Ut cūrem tībiālia reficienda.
Lūdīmagister
Suntne lacerāta?
Gasper
Adeō lacerāta, ut vix induere possim.
Lūdīmagister
Cūr ad tōnsōrem?
Gasper
Ut illī ostendam ulcus, quod minī hīs diēbus subortum est in femore.
Lūdīmagister
Dētege, ut videam.
Gasper
Vidē, quandō ita placet.
Lūdīmagister
Est fūrunculus.
Gasper
Ita coniiciēbam.
Lūdīmagister
Cum aperueris tōnsōrī, rogā illum ut emplastrum ulcerī aptum adhibeat.
Gasper
Faciam quod suādēs.
Lūdīmagister
Sed nunquis est quī tēcum adīre velit?
Gasper
Īmō Iōannēs Fluviānus.
Lūdīmagister
Quod habet negōtium?
Gasper
Tōnsōrem quoque vult adīre.
Lūdīmagister
Ite igitur ūnā, et redīte similiter.
Gasper
Nunquid vīs praetereā?
Lūdīmagister
Ut mātūrētis reditum, nē merendā vestrā mulctēminī.