Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Vicesimum Quintum
Persōnae:
Scrība, Magister
Scrība, Magister
Scrība
Praeceptor, pater tē invītat prandium, sī tibi placet.
Magister
Estne sōlus?
Scrība
Solūs (opīnor) praeter domesticōs.
Magister
Excūsā mē illī, iam enim aliunde invītātus eram. Age tamen illī meīs
verbīs grātiās.
Scrība
Nunquid vīs aliud?
Magister
Nihil, nisi ut mātūrē ad Scholam redeās.
Scrība
Mātūrē, iuvante Deō.