Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Vicesimum Quartum

Persōnae:
Blasius, Lūdīmagister
Blasius
Licetne mihi, praeceptor, adīre Tūtōrem?
Lūdīmagister
Quae tē causa movet?
Blasius
Iusserat ille, ut sē hodiē convenīrem, sī licēret per ōtium.
Lūdīmagister
Quandō iusserat?
Blasius
Nūdiustertius.
Lūdīmagister
Ubī illum vīdistī?
Blasius
In āreā quae est ē regiōne templī.
Lūdīmagister
At vidē nē mentiāris.
Blasius
Ā mē absit mendācium, sī vīs dabō testēs ex condiscipulīs quī mēcum aderant.
Lūdīmagister
Quī sunt illī?
Blasius
Daniēl et Cordērius: vīsne ut eōs accersam?
Lūdīmagister
Māne, ego illōs conveniam. Sed dīc quid eget Tūtor opera tua?
Blasius
Ad aliquid scrībendum.
Lūdīmagister
Quā igitur hōrā vīs illum adīre?
Blasius
Nunc, sī tibi placet.
Lūdīmagister
Quandō hūc redībis?
Blasius
Cum prīmum mē dīmīserit.
Lūdīmagister
Nunc abī, atque illī ex mē dīc salūtem plūrimam.
Blasius
Faciam libenter.