Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Vicesimum

Persōnae:
Magister, Villariānus
Magister
Quid sibi vult, quod abfuerīs hāc tōtā hebdomadā?
Villariānus
Oportuit mē manēre domī.
Magister
Quamobrem?
Villariānus
Ut mātrī adessem, quae aegrōtābat.
Magister
Quod illī officium praestābās?
Villariānus
Saepius eī legēbam.
Magister
Quid legēbās?
Villariānus
Aliquid ex sacrīs līterīs.
Magister
Sānctum istud et laudābile ministerium. Utinam sīc omnēs studērent verbō Deī! Sed quid? Nihil agēbās praetereā?
Villariānus
Quotiēs opus erat, illī ministrābam cum ancillā.
Magister
Haeccine vēra sunt omnīnō?
Villarianus
Habeō testimōnium.
Magister
Profer illud.
Villariānus
Ecce!
Magister
Quis scrīpsit?
Villariānus
Famulus noster, mātris nōmine.
Magister
Agnōscō eius manum, quia saepe ab illō mihi attulistī.
Villarianus
Licetne igitur redīre in sēdem meam?
Magister
Quidnī liceat, cum mihi satisfēcerīs?
Villarianus
Grātiās agō, Praeceptor.