Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Unum et Tricesimum
Persōnae:
Luterīnus, Praeceptor
Luterīnus, Praeceptor
Luterīnus
Praeceptor, licetne pauca?
Praeceptor
Loquere quid velīs.
Luterīnus
Cum interdum dīcis alicui nostrum, ubi est follis? vel Cēdō follem; nōn
appāret utrum follis sit masculīnī, an foeminīnī generis.
Praeceptor
Nōn appāret, fateor; quid tum?
Luterīnus
Unde igitur scīre possumus?
Praeceptor
Cūr mē dē hōc nunquam rogāstī?
Luterīnus
Tam multa tam saepe interrogāmus, ut vereāmur nē tibi molestī sīmus
Praeceptor
Quasi vērō istud unquam prae mē feram; contrā, eō magis amō vōs, quō mē
rogātis saepius. Quid enim magis cupiō, quam ut aliquandō vōs videam et
optimōs et doctissimōs?
Luterīnus
Habēmus grātiam maximam, praeceptor hūmānissimē.
Praeceptor
Eam grātiam ego et vōs Deō nostrō dēbēmus, quī sōlus suā bonitāte utrīsque
bonam dedit voluntātem.
Luterīnus
Faxit ille ut hōc beneficiō rēctē semper ūtāmur in ipsīus glōriam. Sed
dīc, quaesō, cuius generis est follis?
Praeceptor
Masculīnī.
Luterīnus
At ego potius foemininī dīxissem.
Praeceptor
Quamobrem?
Luterīnus
Quia tāle est pellis, quod est in Rudīmentīs prō exemplō positum.
Praeceptor
Nōn abs rē id coniiciēbās. Nam is fīnīta, quāle est pellis, magnā ex parte
foeminīna sunt.
Luterīnus
Nōn igitur omnia?
Praeceptor
Vix ūlla est tam generālis Rēgula, quae exceptiōne careat. Follis igitur
sub exceptiōne cadit, quia masculīnum est. Sīc aliquot alia; ut, ignis,
piscis, axis, etc.
Luterīnus
Sed unde illa dignōscam?
Praeceptor
Facile cognōscēs, cum pervēneris ad Grammaticae rēgulās. Sed interim
Latīnē loquentēs attentē observā, tēque ad eōrum imitātiōnem dīligenter
accommodā.
Luterīnus
At istud longum est, praeceptor.
Praeceptor
‘Nōn fīunt nisi longō tempore praeclāra aedificia’.
Luterīnus
Experientia nōs istud docet. At pater meus vellet mē annuō spatiō doctum
vidēre.
Praeceptor
Ego vērō istud ūnīus diēī spatiō vidēre vellem. Sed quid agās? omnibus in
rēbus expectandum tempus est. Pater tuus, quia nōn didicit līterās, nescit
quid doctrīna valeat, neque quantīs labōribus illa compārētur.
Luterinus
Vērum dīcis; sed quid illī respondēre possum, cum apud mē conqueritur dē
temporis longī spatiō in discendīs līterīs?
Praeceptor
Docēbō tē inter coēnandum, nunc itō lūsum cum caeterīs, ut mē in mūsaeum
meum recipiam.
Luterīnus
Ignōsce mihi, quaesō, praeceptor, quod tē interpellāverim.
Praeceptor
Nihil mē interpellāstī, nōn enim occupātus eram. Praetereā, sī tē audīre
mihi molestum fuisset, nōnne poteram tē in aliud tempus reiicere?
Luterinus
Tuō iūre id poterās.
Praeceptor
Abī igitur.