Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Undevicesimum
Persōnae:
Tornātus, Lūdīmagister, Discipulī
Tornātus, Lūdīmagister, Discipulī
Tornātus
Praeceptor, licetne crās īre domum?
Lūdīmagister
Quid eō?
Tornātus
Petītum pānem.
Lūdīmagister
Nōn tibi restat?
Tornātus
Restat quidem, sed parum admodum.
Lūdīmagister
Quid frāter? estne tēcum itūrus?
Tornātus
Iussit pater.
Lūdīmagister
Quandō convēnistī illum?
Tornātus
Diē Iovis, cum vēnisset in hanc urbem.
Lūdīmagister
Ubī illum vīdistī?
Tornātus
Apud forum.
Lūdīmagister
Nōn mentīris?
Tornātus
Nōn mentior.
Lūdīmagister
Unde probābis?
Tornātus
Sunt ex condiscipulīs, quī aderant.
Lūdīmagister
Quī tandem?
Tornātus
Adsunt Blasius et Audāx.
Lūdīmagister
Estne vērum, puerī
Discipulī
Omnīnō vērum.
Lūdīmagister
Quī scītis?
Discipulī
Vīdimus eius patrem, audīvimus ipsa verba.
Lūdīmagister
Sī ita est, permittō ut eās domum cum frātre.
Discipulī
Valē praeceptor.
Lūdīmagister
Vōs servet Dominus Deus.
Tornātus
Īdēm tibi precāmur ex animō.
Lūdīmagister
Sed heus! quandō hūc aderitis?
Tornātus
Crāstinō diē vesperī, Deō iuvante.
Lūdīmagister
Cūrā, ut prōmissī meminerīs.
Tornātus
Cūrābō.
Lūdīmagister
Scīlicet, ut solēs.
Tornātus
Īmō melius, spērō-Nunquid vīs?
Lūdīmagister
Ut verbīs meīs salūtem dicās parentibus.
Tornātus
Faciam libenter; iterum valē, praeceptor.
Lūdīmagister
Vōs quoque valēte, et lentō gradū ambulāte, propter aestum sōlis.
Tornātus
Ita facere solēmus.