Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Undetricesimum
Persōnae:
Farrārius, Magister
Farrārius, Magister
Farrārius
Praeceptor, licetne mihi exīre?
Magister
Quō tibi eundum est?
Farrārius
Ad Tōnsōrem.
Magister
Nōn est tibi aliud negōtium?
Farrārius
Ā Tōnsōre, īre ēmptum ligulās; illinc mē ad Sūtōrem cōnferre.
Magister
Cūr ad Sūtōrem?
Farrārius
Ut ūnī ex calceīs meīs annectat corrigam.
Magister
Ista omnia quandō cōnfēceris?
Farrārius
Intrā hōrae spatium, ut spērō.
Magister
Erunt multī fortasse in Tōnstrīnā expectantēs.
Farrārius
Fierī potest; sed sī vīderō diūtius tibi morandum illīc esse, expectābō in
diem Sabbatī.
Magister
Estne alius quī prōdīre velit?
Farrārius
Pontānus ait sē velle chartam emere.
Magister
Scīsne illī opus esse?
Farrārius
Sciō.
Magister
Ite igitur ūnā; cūrāte dīligenter suum uterque negōtium: nē sītis
cessātōrēs.
Farrārius
Deō iuvante, cavēbimus.