Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Undequadragesimum
Persōnae:
Hypodidascalus, Michaēl
Hypodidascalus, Michaēl
Hypodidascalus
Cūr nōn vēnistī citius?
Michaēl
Expectābam frātrem.
Hypodidascalus
Ubī est?
Michaēl
Restitit in forō.
Hypodidascalus
Cūr eum nōn addūxistī?
Michaēl
Volēbat emere ātrāmentum.
Hypodidascalus
Īmō pyra, māla, aut aliquid ē caeterīs frūctibus.
Michaēl
Nesciō, tamen illud dīcēbat.
Hypodidascalus
Cum sītis frātrēs cūr nōn habētis domī commūne ātrāmentum in ampullā?
Michaēl
Frāter nihil vult habēre commūnī mēcum.
Hypodidascalus
Vult igitur ōmina sibi propria?
Michaēl
Illud est.
Hypodidascalus
Admonē mē, cum vēnerit, ego illum docēbō quid sit frāternitās.
Michaēl
Faciam, Praeceptor.
Hypodidascalus
Abī in locum tuum.