Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Tricesimum Quintum

Persōnae:
Praeceptor, Olīvārius
Praeceptor
Dīc Latīne, ‘A book ’.
Olīvārius
‘Liber’.
Praeceptor
‘Liber’, cuius generis?
Olīvārius
Masculīnī.
Praeceptor
Quī scīs?
Olīvārius
Ex bene loquendī ūsū et cōnsuētūdine.
Praeceptor
Ostende ūsum.
Olīvārius
Nam quotīdiē loquentēs, sīc dīcimus, ‘Hic liber cuius est’? Dīcimus item saepenumerō ‘Liber meus, liber tuus, bonus liber’, et similia.
Praeceptor
Bene respondistī; sed quis loquendī ūsum tē docuit?
Olīvārius
Tū ipse, praeceptor.
Praeceptor
Ergōne tenēs omnem ūsum linguae Latīnae?
Olīvārius
Sī tenērem, nōn essem discipulus.
Praeceptor
Quid igitur?
Olīvārius
Magister fortasse.
Praeceptor
Abī, respōnsō tuō contentus sum.
Olīvārius
Gaudeō sānē.
Praeceptor
Age grātiās Deō, quī tibi dedit ingenium et mentem bonam.
Olīvārius
Utinam semper agnōscam eius in mē beneficia!
Praeceptor
Utinam ille favōre suō tua studia prōsequātur! Quid hoc sibi vult, Olīvārī?
Olīvārius
Quod mihi bene precāris.
Praeceptor
Ergō tū quoque mementō bene ex animō precārī omnibus, praecipuē vērō condiscipulīs tuīs.
Olīvārius
Meminerō, praeceptor.
Praeceptor
Addendum fuerat, Deō iuvante.
Olīvārius
Oblītus sum, fateor.