Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Tricesimum Quartum
Persōnae:
Buchodus, Lūdīmagister
Buchodus, Lūdīmagister
Buchodus
Praeceptor, licetne pauca?
Lūdīmagister
Dīc līberē.
Buchodus
Cūr nōn dīcimus ‘hic arbor’, sīcut ‘hic labor’? Item cūr Genitīvum arboris
nōn prōferimus pēnultimā longā, ut ferē in caeterīs nōminibus
terminātiōnis eiusdem?
Lūdīmagister
Quia loquendī ūsus aliter probāvit. Nec enim locum habet analogia: sed,
ubi ea dēficit, sequendus est eōrum ūsus quī rēctē et pūrē loquūtī sunt.
Nam ipsa Latīnitās ūsū et auctōritāte magis quam ratiōne cōnstat.
Buchodus
Dā igitur auctōritātem dē nōmine ‘arbōs’.
Lūdīmagister
‘Arboris exōsae truncus’, apud Virgilium. Nōnne hic manifēstē vidēs et
genus et accentum?
Buchodus
Videō praeceptor. Sed suntne alia eōdem accentū?
Lūdīmagister
Inprīmīs Graeca omnia, ut ‘Castor, Castoris’: sīc ‘Hector, Nestor,’ et
similia. Item haec duo neutrius generis, ‘aequor, aequoris; marmor,
marmoris’. Sunt et Adiectīva quaedam, ut ‘memor, memoris’, et ex eō
compositum immemor. Tālia quoque sunt ex ‘decus’ et ‘corpus’ composita,
ut, ‘indecor, indecorīs’; ‘tricorpus, tricorporīs’. Sed haec apud
Grammaticōs annotāta facile per tē inveniēs. Nam ista aetās tua maiōrem
indiēs requīrit dīligentiam. Hūc accēdit, quod haec ipsa, quae tuō labōre
et dīligentiā invēneris, firmiōre tenēbis memoriā.
Buchodus
Agō tibi grātiās, hūmānissimē praeceptor, quod mē tantā hūmānitāte nōn
sōlum docēs, sed etiam admonēs.
Lūdīmagister
Bene facis; sed interim volō meminerīs, sōlī Deō acceptum referre quicquid
bonī ex labōre meō in tē proficīscitur. Frūstrā enim docendō labōrāmus,
nisi labōribus nostrīs dīvīnus favor accesserit. Nōstī illud Apostolī;
‘Neque quī plantat, est aliquid, neque quī rigat; sed, quī dat
incrēmentum, Deus.’
Buchodus
Essēmus profectō plumbō stupidiōrēs, sī ista ignōrārēmus, quae nōbīs tam
saepe inculcās, tamque dīligenter.
Lūdīmagister
Tantō dīligentius vōs oportet tum meminisse tum recordārī.
Buchodus
Sed iam tempus est, ut ad quotīdiānum pēnsum tē referās. Ego vērō intereā
mē abdō in mūsaeolum.