Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Sextum
Persōnae:
Praeceptor, Famulus, Observātōrēs
Praeceptor, Famulus, Observātōrēs
Praeceptor
Heus! Mārtīne.
Famulus
Hem! praestō sum, here.
Praeceptor
Accerse mihi hūc quīnque pūblicōs observātōrēs quōs hesternō diē in hunc
mēnsem ēlēgī: nōstīn’?
Famulus
Optimē, nam egomet aderam.
Praeceptor
Sunt (opīnor) in suō quisque audītōriō: festīnā.
Famulus
Quamprīmum redierō.
Observātor
Adsumus omnēs, praeceptor. Quid tibi placet imperāre?
Praeceptor
Satis erat iubēre; nec enim sum Imperātor nec Magistrātus. Ego vōs hūc
accersendōs iussī, ut vōs officiī vestrī commonefacerem. Vōs igitur
attentīs auribus, atque animīs audīte. Nōn ignōrātis quantō cum timōre
Dominī hesternō diē palam in aulā nostrā commūnī vōs ēlēgerim; auspicātī
sumus ā sacrīs precibus, secūta est admonitiō nostra atque exhortātiō ad
omnem coetum scholasticum dē timōre Dominī dēque mōribus, quī deceant
studiōsōs in scholā quotīdiē versantēs; deinde, nōn sine optimōrum
adolēscentium testimōniō vōs ēlēgī, quīnque quōs ad hoc mūnus idōneōs
exīstimāvī: Postrēmō ventum est ad secundam cum grātiārum āctiōne
precātiōnem. Nē igitur pūtētis lūdum fuisse aut iocum āctiōnem illam, in
quā nōmen Dominī tam studiōsē fuerit invocātum. Ac licet apud imperītōs
aut arrogantēs hoc mūnus et vīle et abiectum videātur; vōs tamen crēdite
cum honōrificum tum sānctum esse vestrum illud ministerium. Quod sī aliter
exīstimābitis, fierī nōn potest, ut mūnere vestrō rēctē fungāminī. Itaque
ego vōs hortor, quantum possum, et per Iēsum Chrīstum obtestor, ut cum Deī
timōre atque reverentiā dīligentiam praestētis in iīs omnibus, quae
intelligēris ad officium vestrum pertinēre. Ā vōbīs igitur absit omnis
favor, odium, grātia, studium vindicandī, et similia, quae trānsversōs
agunt hominēs, et sincērum corrumpunt iūdicium. Nē timeātis improbōrum
minās, quibus illī animōs Adolēscentium ab officiō solent absterrēre. Quam
enim habent in vōs potestātem? potius eum timēte, quī vester est Dominus,
quī vītae ac necis potestātem habet. Illīus (inquam) tantī Prīncipis timor
vōbīs ob oculōs semper observētur: incurrētis (sciō) in aliquot improbōrum
ac dissolūtōrum odium; sed plūris sit vōbīs ūnīus patris vestrī coelestis
amor et chāritās, quam omnēs omnium hominum inimīcitiae. Ēstōte semper
memorēs verbī illīus, quō Servātor noster, et summus praeceptor suōs
discipulōs ad cōnstantiam hortābātur: ‘Sī vōs’ (inquit) ‘ōdit mundus,
scītōte quod mē prius odiō habuerit’. Vōs igitur propter ipsum Chrīstum,
omnēs floccī facite nebulōnum minās, offēnsiōnēs, inimīcitiās, dummodo
Glōriae Deī possītis īnservīre fidēliter. Haec sunt dē quibus nunc prō
temporis brevitāte vōs admonendōs esse exīstimāvī, praeter illa quae vōs
in aulā hesternō diē audīvistis.
Prīmus Observātor
Maximās tibi grātiās agimus, Praeceptor hūmānissimē, et Chrīstum precāmur,
ut sua dōna tibi semper adaugeat. Ā tē vērō vehementer petimus, ut (sī
tibi molestum, nōn est) praescrīptam dēs nōbīs hortātiōnem tuam, quō illam
inter nōs quandōque relegentēs memoriae tenācius īnfīgāmus.
Praeceptor
Id ego faciam prīmō quōque tempore, quandōquidem, rem sānē honestissimam
postulāris.
Prīmus Observātor
Optāmus etiam ā tē (sī placet) commentāriolum scrīptum habēre dē
praecipuīs officiī nostrī capitibus, ut sīmus certiōrēs quid potissimum
sit nōbīs hāc in rē observandum.
Praeceptor
In ipsō tempore dē hōc admonēs, et sīc ego iamprīdem in animō habēbam: sed
mē quotīdiē aliud ex aliō impedīvit. Dabō igitur eiusmodī commentāriolum,
quod vidēlicet contineat quicquid ad observātōrum pūblicōrum officia
pertinēbit; id autem dēscrībētis ex ipsō archetypō meō, quod ideō servāre
volō, ut caeterīs quoque trādere possim futūrīs observātōribus. Nunc
redīte in suum quisque Audītōrium.
Observātor
Rēctā īmus, Praeceptor.