Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Secundum
Persōnae:
Lūdīmagister, Discipulus
Lūdīmagister, Discipulus
Lūdīmagister
Adfuistīne hodiē conciōnī sacrae?
Discipulus
Adfuī.
Lūdīmagister
Quī sunt testēs?
Discipulus
Multī ex condiscipulīs, quī mē vīdērunt, testārī possunt.
Lūdīmagister
Sed prōdūcendī erunt aliquot.
Discipulus
Prōdūcam cum iubēbis.
Lūdīmagister
Quis habuit conciōnem?
Discipulus
Dominus N.
Lūdīmagister
Quotā hōrā incēpit?
Discipulus
Septimā.
Lūdīmagister
Unde sūmpsit thema?
Discipulus
Ex Epistolā Paulī ad Rōmānōs.
Lūdīmagister
Quotō capite?
Discipulus
Octāvō.
Lūdīmagister
Adhūc bene respondistī: nunc videāmus quid sequātur. Ecquid memoriae
mandāstī?
Discipulus
Nihil quod referre possum.
Lūdīmagister
Nihilne? cōgitā paulisper, et vidē nē turbēris; quīn estō animō bonō.
Discipulus
Certē praeceptor, nihil possum reminīscī.
Lūdīmagister
Nē verbum quidem?
Discipulus
Nihil prōrsus.
Lūdīmagister
Hem, verberō! Quid igitur prōfēcistī?
Discipulus
Nesciō, nisi quod fortasse interim ā malīs abstinuī.
Lūdīmagister
Istud quidem est aliquid, sī modo fierī potuit, ut mālō omnīnō
abstinuerīs.
Discipulus
Abstinuī quoad potuī.
Lūdīmagister
Fac ita esse, nōn tamen satisfēcistī. Deō, cum scrīptum est, ‘Dēclīnā ā
mālō, et fac bonum’. Sed dīc mihi, quaesō, quā grātiā illūc īverās
potissimum.
Discipulus
Ut aliquid addiscerem.
Lūdīmagister
Cūr id nōn fēcistī?
Discipulus
Nōn potuī.
Lūdīmagister
Nōn potuistī nebulō? īmō nōluistī, aut certē nōn cūrāstī.
Discipulus
Cōgor fatērī.
Lūdīmagister
Quae rēs tē cōgit?
Discipulus
Cōnscientia mea, quae mē accūsat apud Deum.
Lūdīmagister
Rēctē dīcis; utiam ex animō!
Discipulus
Equidem ex animō dīcō.
Lūdīmagister
Ita fierī potest; sed age, quid fuit causae, quamobrem nihil memoriae
mandāverīs?
Discipulus
Negligentiā meā: nōn enim dīligenter audiēbam.
Lūdīmagister
Quid igitur faciēbās?
Discipulus
Identidem dormiēbam.
Lūdīmagister
Ita solēs; sed quid agēbās reliquō tempore?
Discipulus
Cōgitābam mīlle ineptiās, ut solent puerī.
Lūdīmagister
An tū adeō puer es, ut nōn dēbeās attentus esse ad verbum Deī audiendum?
Discipulus
Sī attentus essem, possem aliquid prōficere.
Lūdīmagister
Quid igitur meruistī?
Discipulus
Verbera.
Lūdīmagister
Meruistī profectō, idque largissimē.
Discipulus
Ingenuē cōnfiteor.
Lūdīmagister
Verbō tenus, opīnor.
Discipulus
Īmō certē ex animō.
Lūdīmagister
Fortasse, sed interim parā tē ad plāgās accipiendās.
Discipulus
Āh Magister, ignōsce obsecrō. Peccāvī fateor, sed nūllā ex malitiā.
Lūdīmagister
Atquī tam supīna ista negligentia proximē ad malitiam accēdit.
Discipulus
Nōn equidem īnficior; sed tuam implōrō clēmentiam per Iēsum Chrīstum.
Lūdīmagister
Quid igitur faciēs, sī tibi ignōverō?
Discipulus
Faciam officium meum posthāc, ut spērō.
Lūdīmagister
Addendum erat, Deō iuvante; sed id parum cūrās.
Discipulus
Īmō Magister, adiuvante Deō, praestābō posthāc officium.
Lūdīmagister
Age, condōnō culpam tuīs lachrymīs; tibique eā lēge ignōscō, ut prōmissī
meminerīs.
Discipulus
Grātiās agō, Magister hūmānissimē.
Lūdīmagister
Erīs apud mē in maximā grātiā, sī prōmissa servāberis.
Discipulus
Faxit Deus optimus maximus ut possim.
Lūdīmagister
Faxit precor.