Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Quadragesimum
Persōnae:
D., Ō.
D., Ō.
D.
Licetne abesse hōrā secundā?
Ō.
Quid habēs negōtiī?
D.
Pater eget opera mea.
Ō.
Quā in rē?
D.
Ut sibi aliquid scrībam.
Ō.
Sed interim nōn reddēs quae praescrīpta sunt vōbīs.
D.
Iam ēdidicī.
Ō.
Ō factum bene!
D.
Placetne tibi audīre mē?
Ō.
Crās audiam, cum licēbit per ōtium.
D.
Permittisne igitur ut absim, praeceptor?
Ō.
Age, permittō; sed ita ut crāstinō diē scrīptum adferās testimōnium.
D.
Ego semper tibi adferō aut ā patre scrīptum, aut ā nostrō famulō, patris
nōmine.
Ō.
Rēctē facit Pater. Sunt enim multī quī mē pāscunt mendāciīs. Nunc abī, et
patrī dīc salūtem verbīs meīs.
D.
Faciam, praeceptor.