Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Octavum

Persōnae:
Laurentius, Magister
Laurentius
Licetne exīre, Magister?
Magister
Quae tibi est exeundī causa?
Laurentius
Ut quaeram in forō aliquem ex nostrātibus.
Magister
Quid istud opus est?
Laurentius
Mandāre illī volō, ut meōs admoneat dē pāne mihi aut adserendō, aut mittendō.
Magister
‘ubi pānis dēficit, omnia sunt illīc vēnālia.’
Laurentius
Istud vulgātum est apud nōs prōverbium.
Magister
Īmō ubīque pervulgātum, adeō pānis mortālium vītae est necessārius. Sed ad rem: tū nunc prōdīre vīs?
Laurentius
Sī tibi placet, Magister, meī negōtiī occāsiōnem āmittam.
Magister
Abī, et festīnā ante prandium redīre.
Laurentius
Dabō equidem operam.