Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Duodequadragesimum

Persōnae:
D., H.
D.
Praeceptor, placetne audīre excūsātiōnem meam?
H.
Quandō abfuistī?
D.
Hesternō diē.
H.
Quotā hōrā?
D.
Prīmā.
H.
Quae fuit causa?
D.
Accersītus fuī.
H.
Ā quō?
D.
Ā patre.
H.
Quis tibi nūntiāvit?
D.
Famulus noster.
H.
Cūr mē nōn adīvit?
D.
Quia dīcēbat ille sē urgērī festīnātiōne.
H.
Suntne tibi testēs?
D.
Adsunt, praeceptor.
H.
Abī, sēde in locō tuō; ego interim eōs interrogābō.