Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Duodecimum
Persōnae:
Lūdīmagister, Ruscinaeus
Lūdīmagister, Ruscinaeus
Lūdīmagister
Ubī est Martīnus?
Ruscinaeus
Īvit ad forum.
Lūdīmagister
Quid eō?
Ruscinaeus
Emtum, ut dīxit, cingulum.
Lūdīmagister
Iniussū meō exīre nōn dēbuit; sed hoc nihil ad tē. Quis dabit vōbīs
merendam?
Ruscinaeus
Dīxit sē hōrā secundā reversūrum, ut det nōbīs.
Lūdīmagister
Quid sī fallat?
Ruscinaeus
Id nōn est mōris eius.
Lūdīmagister
Nīsī ad hōram adfuerit, admonē uxōrem dē vestrā merendā: habet enim clāvem
alteram cellae penuāriae.