Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Decimum Tertium

Persōnae:
Praeceptor, Scarronus
Praeceptor
Dēmīror unde nunc veniās.
Scarronus
Domō redeō, praeceptor.
Praeceptor
Cūr īverās domum?
Scarronus
Petītum merendam.
Praeceptor
Quamobrem nōn attulerās?
Scarronus
Māter erat occupāta.
Praeceptor
Quid tum? dēbuistī exīre in iussū meō?
Scarronus
Nōn dēbuī; fateor.
Praeceptor
Quid igitur meruistī?
Scarronus
Plāgās accipere; sed ignōsce mihi, quaesō, praeceptor.
Praeceptor
Cūr nōn petīvistī eundī potestātem?
Scarronus
Quia nōn audēbam tē interpellāre.
Praeceptor
Quid agēbam?
Scarronus
Tenēbās libellum quendam, et legēbās aliquid.
Praeceptor
Fierī potest; sed vōs tamen saepe mē interpellātis ob rem leviōrem: nunc igitur parā tē ad vāpulandum.
Scarronus
Parcē mihi, obsecrō, praeceptor,
Praeceptor
Sine ut prius cōgitem aliquantisper. Age, parcō, tum quia ingenuē cōnfitēris, tum quod satis studiōsus mihi vidēris.
Scarronus
Grātiās agō maximās, praeceptor hūmānissimē.