Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Decimum Sextum
Persōnae:
Vernētus, Lūdīmagister, Spatula
Vernētus, Lūdīmagister, Spatula
Vernētus
Praeceptor, licetne pauca?
Lūdīmagister
Loquere.
Vernētus
Nōs duo prōpōnēbāmus, sī tibi ita vidērētur, īre, dum caeterī lūdunt,
forās ambulātum.
Lūdīmagister
Quō vultis exīre?
Vernētus
In proximā Suburbānā.
Lūdīmagister
Quid autem agētis ambulantēs?
Spatula
Tractābimus Colloquium aliquod.
Lūdīmagister
Sed dē bonīs et honestīs rēbus.
Spatula
Haec temporis serēnitās et tam pulchra terrae faciēs praebēbunt nōbīs
honestum aliquod argūmentum.
Lūdīmagister
Nunquam deest Deī laudanda māteria, duntaxat vērīs eius cultōribus.
Vernētus
Nunquam profectō; sed ut ad prōpositum revertāmur, permittis nōbīs
praeceptor, extrā urbem prōdīre?
Lūdīmagister
Nīsī mihi perspecta esset vestra perpetua fidēlitās, et vērus amor
līterārum, nunquam permitterem; praesertim cum prāvī adolēscentēs mē saepe
in hōc genere fefellerint. Vōs igitur prōdite, et mātūrē ad coenam
revertiminī.