Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Decimum Septimum

Persōnae:
Isaids, Lūdīmagister
Isaids
Praeceptor, Licetne prōdīre?
Lūdīmagister
Quō prōdīre cupis?
Isaids
Ad sartōrem.
Lūdīmagister
Quid eō?
Isaids
Petītum femorālia.
Lūdīmagister
Iamne facta sunt?
Isaids
Sunt, opīnor.
Lūdīmagister
Rēctē opīnor dīcis, quia rēs incerta est.
Isaids
Atquī prōmīserat mihi in hunc diem.
Lūdīmagister
Quid sī fallat?
Isaids
Nihil mīrum fuerit.
Lūdīmagister
Nunc quoque vērē loquūtus es: nam rārō ad prōmissum tempus fidem praestant artificēs.
Isaids
Vīsō tamen, praeceptor, sī mihi permittis.
Lūdīmagister
Nihil impediō.
Isaids
Nunquid vīs praeceptor?
Lūdīmagister
Īmō, ut properēs, nē dēsīs praelēctiōnī.
Isaids
Bene monēs, abeō.