Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Decimum Quintum

Persōnae:
Grivētus, Lūdīmagister
Grivētus
Praeceptor, licetne prōdīre?
Lūdīmagister
Quamobrem?
Grivētus
Ut emam cultellōs mēnsāriōs.
Lūdīmagister
Ubī sunt quōs habēbās?
Grivētus
Reliquī domī.
Lūdīmagister
Quid ita?
Grivētus
Quia iam obtūsī erant et inūtilēs.
Lūdīmagister
Habēsne pecūniam ad emendōs aliōs?
Grivētus
Māter dedit mihi.
Lūdīmagister
Quis erit adiūtor ad emendum?
Grivētus
Gerardus.
Lūdīmagister
Īte sānē, et cavēte nē vōbīs impōnātur.
Grivētus
Cavēbimus, Deō iuvante.
Lūdīmagister
Omnēs quidem iuvat sed eōs potissimum, quī ad eius honōrem omnia referunt.