Colloquia Scholastica - Liber Tertius - Colloquium Alterum et Quadragesimum

Persōnae:
Hypodidascalus, Tiliacus
Hypodidascalus
Heus! Tiliace, sequēre mē in cubiculum; est quod ego tē seorsum monēre velim.
Tiliacus
Adsum, praeceptor.
Hypodidascalus
Nunquamne in Scholam mātūrē veniēs?
Tiliacus
Nōn possum venīre citius.
Hypodidascalus
Semper istud dīcis: quid impedit?
Tiliacus
Nēmō est domī nostrae quī mē expergēfacit.
Hypodidascalus
Nēmō?
Tiliacus
Prōrsus nēmō.
Hypodidascalus
Nōn habētis ancillam?
Tiliacus
Habēmus quidem, sed nōn cūrat mē excitāre.
Hypodidascalus
Īmō, tū (ut opīnor) nōn cūrās surgere; nōnne vērum dīcō? quid tacēs? respondē nunc tandem aliquid.
Tiliacus
Mē miserum! quid agam?
Hypodidascalus
Nihil est quod vereāris, fatēre vērum.
Tiliacus
Quid sī cōnfessus erō?
Hypodidascalus
Ego tibi agnōscam, crēde mihi.
Tiliacus
Āh pudet.
Hypodidascalus
Nē pudeat vērum fatērī, quaesō, aliōquī vāpulābis. Pergīn’ tacēre? Heus observātor vīsē ad mātrem eius et rogā.
Tiliacus
Nē mittās, ōrō praeceptor, dīcam tibi rem omnem, nihil reticēbō.
Hypodidascalus
Age, estō animō bonō.
Tiliacus
Sīc est profectō, ut dīxistī.
Hypodidascalus
Nōn satis istud est: volō audīre sigillātim omnia. Nārrā mihi plānē quemadmodum sēsē rēs habeat.
Tiliacus
Cum venit ancilla mē excitātum prīmum nihil respondeō, quasi sēriō dormiam: deinde, sī magis urgeat, attollō aegrē caput, sedeō in lectō, thōrācem iniiciō humerīs quasi statim surrectūrus.
Hypodidascalus
Quam pulchrē nārrās! Ita mē Deus amet, nunc tē magis amō quam unquam. Perge.
Tiliacus
Quamprīmum ēgressa est ancilla cubiculō, tum ego reclīnō caput in pulvīnum, ac dēmittō pedēs.
Hypodidascalus
Etiamne redormīs?
Tiliacus
Ego vērō redormiō bene placidēque.
Hypodidascalus
Quamdiū?
Tiliacus
Dōnec ancilla secundō veniat.
Hypodidascalus
Cum redit, quid tibi dīcit?
Tiliacus
Exclāmat, vōciferātur, īnsānit.
Hypodidascalus
Quibus ūtitur verbīs?
Tiliacus
Hem! nebulō (inquit) quandō eris in Scholā? tū nunquam vīs surgere nisi bis aut ter excitātus fuerīs.
Hypodidascalus
Bonā fide prōmittis factūrum tē posthāc officium?
Tiliacus
Sī unquam recīderō, causam nōn dīcō quīn palam caedar virgīs, idque acerbissimē.
Hypodidascalus
Bellē quidem prōmittis; sed quōmodo praestābis prōmissa?
Tiliacus
Adiuvante Dominō Deō.
Hypodidascalus
Quā ratiōne flectēs illum?
Tiliacus
Fide et assiduīs precibus.
Hypodidascalus
Aliōquī nihil possīs obtinēre.
Tiliacus
Crēdō equidem.
Hypodidascalus
Nōn satis est crēdere, nisi cūrēs efficere dīligenter.
Tiliacus
Cūrābō prō vīribus, ac diēs noctēsque id ūnum meditābor.
Hypodidascalus
Optimē loqueris, dum tamen memor es pergās.
Tiliacus
Quōmodo possum oblīvīscī? Nunquam dēsinunt istud monēre cōnciōnātōrēs; tū vērō ferē quotīdiē ad id nōs hortāris, et bene facis, praeceptor, quia omnēs sumus valdē negligentēs, sed ego prīmus omnium.
Hypodidascalus
Dā igitur operam, ut tū omnium prīmus mōtēs istōs mūtēs, ac mementō praecipuē semper vērāx esse.
Tiliacus
Faxit Deus, ut nunquam mentiar.
Hypodidascalus
Ō quam fēlīx esset!
Tiliacus
Satis in praesentiā fēlīx erō, sī tantum mē absolveris.
Hypodidascalus
Faciam quod tibi sum pollicitus: sed eā lēge, ut prōmissī tuī meminerīs, et rē ipsā praestēs, quemadmodum nunc mihi recitāstī.
Tiliacus
Quid igitur restat, quō minus abeam līber?
Hypodidascalus
Īmō aliquid restat: manē, et audī etiam nunc.
Tiliacus
Quamdiū volēs, praeceptor.
Hypodidascalus
Inter caetera, excutiās oportet istam pigritiam, quae tē in lectō dētinēre solet. ‘Nōn’ enim ‘decet studiōsum adolēscentem somnīculōsum et inertem esse, sed alacrem et experrēctum’, cuiusimodī vidēs aliquōs ex condiscipulīs. Nōn tenēs memoriā dīvīnum Petrī Apostolī praeceptum?
Tiliacus
Quid illud est?
Hypodidascalus
‘Sōbriī’ (inquit) ‘estōte, et vigilāte’.
Tiliacus
Ō quotiēs audieram! sed (prōh dolor!) nunquam ūsūrpāvī.
Hypodidascalus
Fac ut studiōsē ūsūrpēs in posterum, neque illud sōlum, sed etiam caetera bene vīvendī praecepta, quae totiēs audīvistī. Quod quidem sī dīligenter fēceris, tibi imprīmīs bene cōnsulēs, iūcundus eris parentibus et mihi, et condiscipulīs tuīs; dēnique (id quod est praecipuum) sīc chārus eris Deō, quī studia in glōriam suī nōminis magis indiēs prōmovēbit.
Tiliacus
Ō quantum frūctum sentiō ex istā admonitiōne tuā!
Hypodidascalus
Vehementer sānē gaudeō, et tuā et condiscipulōrum causā.
Tiliacus
Quid sī nārrās illīs meam poenitentiam?
Hypodidascalus
Ego vērō nārrābō prīmō quōque tempore, ut exemplō tuō discant nihil esse acceptius Deō quam culpam agnōscere, et ad frūgem bonam redīre. Valē, fīlī, et adestō hōrā tertiā in audītōriō.
Tiliacus
Agō tibi grātiās ingentēs amantissimē praeceptor.