Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Vicesimum Sextum

Persōnae:
Garbīnus, Furnārius
Garbīnus
Quod est tibi domicilium?
Furnārius
Paterna domus.
Garbīnus
Unde nunc venīs?
Furnārius
Domō.
Garbīnus
Ubī prandistī?
Furnārius
Domī.
Garbīnus
Ubī coēnābis?
Furnārius
Domī vestrae, ut spērō.
Garbīnus
Quī scīs?
Furnārius
Pater ipse tuus hodiē mē invītāvit.
Garbīnus
Ubī illum vīdistī?
Furnārius
Domī Varrōnis.
Garbīnus
Quod illīc erat tibi negōtium?
Furnārius
Pater mē mīserat nūnciātum aliquid.
Garbīnus
Scīre etiam velim ubi sīs cubitūrus.
Furnārius
Domī frātris.
Garbīnus
Quid habēs negōtiī cum frātre tuō?
Furnārius
Dīxit sorōrī nostrae, sē velle convenīre mē ōtiōsē.
Garbīnus
In quā domō habitat?
Furnārius
In quādam conductitiā.
Garbīnus
Eho, nūllamne habet propriam domum?
Furnārius
Habet quidem, sed eam locat quibusdam inquilīnīs.
Garbīnus
Locat igitur domum propriam, et condūcit aliēnam?
Furnārius
Scīlicet, ut ex mē audīs.
Garbīnus
Quantī locat?
Furnārius
Octōdecim aureīs Italicīs, quōs nunc Pistolētōs vocant.
Garbīnus
Cūr illam nōn potius habitat?
Furnārius
Quia sua nōn est in locō satis commodō, sīve (ut ita loquar) mercātōriō.
Garbīnus
Sed illam aliēnam quantī condūcit?
Furnārius
Longē plūrīs.
Garbīnus
Quantī igitur?
Furnārius
Quīnque et vīgintī.
Garbīnus
Cāra est habitātiō.
Furnārius
Cārissima; sed quid agat? locī commoditās id facit.
Garbīnus
Age, (ut aliquandō tandem fīniāmus) dīc, precor, scīsne ubi crās futūrus sīs?
Furnārius
Domum revertar, ut inde in scholam mē cōnferam, sī quidem permīserit Dominus.
Garbīnus
Cūr addis, Sī Dominus permīserit?
Furnārius
Quia, nisi permissū Deī, nē domō quidem exīre possumus.
Garbīnus
Istud audīvī saepe ex praeceptōre.
Furnārius
Cūr ergō rogābās?
Garbīnus
Quia nunquam nimis dīcitur quod bene dictum fuerit, praesertim ubi dē rēbus dīvīnīs agitur.
Furnārius
Istud quoque ex praeceptōre didicimus.
Garbīnus
Vērum, sed ūtile est tālia saepe repetere ad memoriam exercendam.
Furnārius
Vidē quō nōs sēnsim addūxerit tua prīma interrogātiō.
Garbīnus
Tantum volēbam paucīs verbīs tēcum iocārī.
Furnārius
Age, quoniam nunc satis animum exercuimus, nōn vīs etiam corpus exercēre valētūdinis causā?
Garbīnus
Quidnī velim?
Furnārius
Eāmus igitur lūsum pilā palmāriā: nam eō lūsū sciō tē dēlectārī.
Garbīnus
Dēlector sānē, sed nunc pilam nōn habeō.
Furnārius
Ecce tibi: sequere mē.
Garbīnus
Ego tē sequor libēns, tū mē bene dūcitō.