Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Vicesimum Septimum
Persōnae:
Crēditor, Dēbitor
Crēditor, Dēbitor
Crēditor
Quoad patris reditum exspectās?
Dēbitor
Hinc ad diem octāvum.
Crēditor
Quī scīs diem?
Dēbitor
Ipse pater ad mē scrīpsit.
Crēditor
Adventus eius (ut spērō) tē dītābit.
Dēbitor
Croesō dītior erō, sī bene nummātus vēnerit.
Crēditor
Tunc mihi mūtuum reddēs?
Dēbitor
Nōn est quod dubitēs, quīn, sī tibi opus erit amplius, nōn modo reddam
mūtuum, sed etiam referam grātiam.
Crēditor
Quōmodo?
Dēbitor
Pecūniam mūtuam vicissim dabō.
Crēditor
Nihil opus erit, spērō.
Dēbitor
At nescīs quid possit accidere.
Crēditor
Tempus est brevissimum.
Dēbitor
Nōn eō dīcō, quod tibi vellem ōminārī malum.
Crēditor
Quicquid ōminentur hominēs, Deus clāvum tenet.
Dēbitor
Sed quid cessāmus recipere nōs in audītōrium?
Crēditor
Opportūnē admonēs.