Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Unum et Vicesimum

Persōnae:
Putāneus, Vilactus
Putāneus
Nescīs vetitum esse, nē submissē loquāmur inter nōs?
Vilactus
Quidnī scīrem, cum praeceptor tam saepe nōbīs inculcet eius reī causās?
Putāneus
Cūr igitur modo faciēbās contrā?
Vilactus
Quia Īsaiās ita mē coeperat alloquī.
Putāneus
Quid tum? dēbuistī illum admonēre, nōn imitārī.
Vilactus
Dēbuī; sed tunc mihi nōn vēnit in mentem.
Putāneus
Sed interim notandus es.
Vilactus
Minimē vērō: nisi vīs esse ipsō praeceptōre sevērior.
Putāneus
Dīc mihi causam.
Vilactus
Quia praeceptor vetat quempiam notārī, quī sponte dēlictum agnōverit: modo nē tāle sit factum, quod verbō Deī interdictum sit.
Putāneus
Nōnne ā Deō praeceptum est, ut parentibus obēdiāmus?
Vilactus
Illud est quīntum decalogī praeceptum.
Putāneus
Atquī (ut habēmus in Catēchismō) praeceptum illud patet lātius; nam parentum nōmine praeceptōrēs complectitur, et magistrātūs, et dēnique omnēs quibus Deus ipse nōs subiēcit.
Vilactus
Nōn equidem negō vēra esse quae nārrās: sed mālō praeceptōrem cōnsulere, quam tēcum disputāre; aliōquīn in maius malum mē indūcerēs, quod est contentiōnis vitium, multō magis ā praeceptōre vetitum.
Putāneus
Aequum dīcis: memineris igitur praeceptōrem admonēre, cum ratiōnēs ā nōbīs exiget.
Vilactus
Nē putēs mē oblītūrum, praesertim cum rēs mea agātur.