Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Unum et Tricesimum
Persōnae:
Dominicus, Barrasius
Dominicus, Barrasius
Dominicus
Ubī sunt iūglandēs tuae?
Barrasius
Dē quibus loqueris iūglandibus?
Dominicus
Quās hodiē ex praemiō accēpistī.
Barrasius
Ubī sint rogās? quasi vērō tibi servāre dēbuerim.
Dominicus
Nōn sīc intelligō: sed quaerō quid fēcerīs.
Barrasius
Ēdī in merendam.
Dominicus
Ēdistī, miser? cūr potius nōn servābās ad lūdendum?
Barrasius
Edere māluī, quam perdere.
Dominicus
Nōn poterās perdere nisi duodecim.
Barrasius
Fateor.
Dominicus
Quod sī sors tulisset potuissēs ducentās aut fortasse plūrēs lucrīfacere.
Barrasius
‘Dubius’ est (ut vulgō dīcitur) ‘lūdī ēventus’.
Dominicus
Quid tum? ubīque parātī esse dēbēmus in utramque partem, et bonī cōnsulere
quicquid nōbīs ēvēnerit.
Barrasius
Istud ego sciō, sed nōn sum admodum lūdendī perītus in eō genere.
Dominicus
Abī, nunquam rem faciēs.
Barrasius
Nēmō rem facit, nisi Deō volente: nec ego dītārī ex lūdō velim.
Dominicus
Ergō (ut videō) quaerendus est mihi collūsor alius.
Barrasius
Nihil sānē impediō. Sed manē parumper.
Dominicus
Quid vīs?
Barrasius
Quid tū vocās fortem, dē quā hīc mihi mentiōnem fēcistī?
Dominicus
Ipsam fortūnam.
Barrasius
Quid autem est fortūna?
Dominicus
Stultōrum opīniō.
Barrasius
Dē fortūnā quid opīnantur stultī?
Dominicus
Nunc mihi nōn vacat dē hōc tibi respondēre: sed vidē annotātiōnem
praeceptōris in Catōnem.
Barrasius
In quem locum?
Dominicus
In illum versiculum, ‘Indulget fortūna malīs, ut laedere possit’.
Barrasius
Ut videō, nōn ignōrās quid sit fortūna.
Dominicus
Satis sciō fortūnam nihil esse.
Barrasius
Cūr ergō dīxistī, Quod sī sors tulisset?
Dominicus
Excidit mihi sīc loquī, Ethnicōrum mōre. Nam eōrum librī (ut saepe docet
praeceptor) plēnī sunt eiusmodī impiā doctrīnā.
Barrasius
Nihil mīrum, nempe illī vēram Deī cognitiōnem nōn habuērunt.
Dominicus
Sed audī, mī Barrasī, sī vīs amplius disputāre, quaere tibi aliōs
disputātōrēs; nam mihi nunc sēriō lūdendum est: volō tamen prius tē
vicissim admonēre.
Barrasius
Ō quam grātum mihi fēcerīs!
Dominicus
Nōnne tū dīxistī haec verba, ‘Dubius est lūdī ēventus’?
Barrasius
Fateor mē dīxisse, sed praemūnīvī.
Dominicus
Quōmodo istud intelligis?
Barrasius
Addidī enim haec tria verba, ‘Ut vulgō dīcitur’.
Dominicus
Ō astūtam vulpēculam! Ōs occlūsistī mihi. Sed haec inter nōs sine odiō aut
malevolentiā dicta sint.
Barrasius
Nōvit Deus utriusque animum.
Dominicus
Est enim sōlus cordium scrūtātor. Sed quid tū? vīs hīc sōlus ōtiō
torpēscere?
Barrasius
Cōgitō quō lūsū mē exerceam.
Dominicus
Quasi vērō sit diūtius cōgitandum. Age, sequere mē, dabō tibi mūtuō
iūglandēs.
Barrasius
Amīcē nunc loqueris: sed quandō reddam?
Dominicus
Ad calendās Graecās, sī nōn potes citius.
Barrasius
Ō fēstīvum caput! eāmus.