Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Unum et Sexagesimum

Persōnae:
Magister, Discipulus
Magister
Ubī fīnīvistī nārrātiōnem ante prandium?
Discipulus
Cum vellem fīnem impōnere dē ientāculō, tū mē interpellāstī, praeceptor.
Magister
Perge igitur nārrāre ōrdine reliquā.
Discipulus
Dum ientandī fīnem facimus, datur pūblicum signum posterius; sūmit quisque librōs; īmus in aulam commūnem; recitantur dē mōre catalogī singulārum classium; quī adsunt, ad nōmen respondent; ego quoque respondeō; absentēs notantur in catalogīs ab ipsīs nōmenclātōribus. Fīnītā catalogōrum recitātiōne, lūdīmagister pulpitum ascendit, ut precētur; iubet nōs attentōs esse, tumque pūblicē precātur; ubi precātus est, Recipite, inquit, vōs in suum quisque audītōrium. Conveniunt omnēs, ego item veniō cum meīs condiscipulīs; sedeō in locō meō: praeceptor ingreditur; inquīrit dē absentibus; deinde sedet in cathedrā suā, et iubet prōnūnciārī auctōris scrīptum. Prōnūnciāvimus ternī clārā vōce, ut solēmus quotīdiē. Tum iubet ut reddāmus interpretātiōnem: aliquot ex rudiōribus legunt singulī: nōs aliī reddimus ternī, idque memoriter, praeter eum quī verba ipsa auctōris praeit nōbīs ōrdine. Tandem praeceptor exigit Anglicam verbōrum significātiōnem: doctiōrēs, quibus nōminātim id praecēpit, respondent: ego quoque iussus ab eō respondeō: laudat illōs quī bene responderint; dē quōrum numerō ego (quod sine iactantiā dictum sit) ūnus eram. Posteā iubet singulās ōrātiōnis partēs ōrdine tractārī ad ratiōnem Grammaticam. Postrēmō palam praescrībit, quid sit ā prandiō reddendum: audīta hōrā octāvā, precātiōnem imperat; quā fīnītā, monet ut officium sēdulō faciāmus: tandem nōs missōs facit. Eō spectante, eximus ōrdine et sine strepitū, laetīque discēdimus. Satisne tibi fēcī, praeceptor?
Magister
Īmō cumulātissimē.
Discipulus
Placetne tibi ut sub coenae tempus idem faciam dē reliquīs huius diēī āctiōnibus?
Magister
Nihil opus erit. Nam dē iīs quae hōrīs pōmerīdiānīs aguntur, aliās tē audīvī satis.
Discipulus
Nunquid vīs praetereā?
Magister
Estne tempus eundī in aulam commūnem ad Psalmōrum cantiōnem?
Discipulus
Tempus est.
Magister
Ītō igitur.