Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Unum et Septuagesimum

Persōnae:
Ruffētus, Monachus
Ruffētus
Unde venīs?
Monachus
Foris.
Ruffētus
Quid prōdierās?
Monachus
Ut emerem chartam.
Ruffētus
Ēmistīne?
Monachus
Ēmī.
Ruffētus
Quantum ēmistī?
Monachus
Scapum.
Ruffētus
Quantī?
Monachus
Quīnque quadrantibus.
Ruffētus
Cuius fōrmae?
Monachus
Minōris.
Ruffētus
Ostende.
Monachus
Vidē num bona sit.
Ruffētus
Bona est profectō; in quem ūsum ēmistī?
Monachus
Ineptē quaeris: Quis est chartārum ūsus nisi ad scrībendum?
Ruffētus
Īmō alius.
Monachus
Quis cēdō?
Ruffētus
Ad mercēs involvendās.
Monachus
Intelligēbam dē chartā scholasticā, nōn dē emporēticā; nōn enim sum mercātor.
Ruffētus
Ūtimur etiam chartā ad siccandam recentem scrīptūram.
Monachus
Satis sciō; sed charta illa est bibula.
Ruffētus
Et tamen charta est.
Monachus
Ēsto.
Ruffētus
Est ergō multiplex chartae ūsus etiam in scholā.
Monachus
Cōgor fatērī.
Ruffētus
Etiam dīcam tibi alium ūsum, et quidem in scholā frequentissimum.
Monachus
Quem?
Ruffētus
Nōn ausim dīcere sine praefātiōne honōris.
Monachus
Quid opus est inter nōs honōrem praefārī? nōn enim verba foetent.
Ruffētus
Dīcam igitur, quandō ita vīs.
Monachus
Dīc līberē.
Ruffētus
Ad tergendās natēs in lātrīnā.
Monachus
Illūc nōn referruntur chartae pūrae, sed iam scrīptae, eaeque inūtilēs.
Ruffētus
Quid tum? chartae sunt tamen.
Monachus
At ego dē Chartā pūrā et novā loquēbar.
Ruffētus
Sed interim victus es.
Monachus
Sit ita sānē, nōn mē poenitet disputātiunculae huius nostrae. Sed iam ā lūsū discēditur.
Ruffētus
Et nōs ergō locō cēdāmus.