Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Unum et Quadragesimum

Persōnae:
Nathanaēl, Mercurius
Nathanaēl
Unde venīs?
Mercurius
Domō.
Nathanaēl
Quid agitur domī vestrae?
Mercurius
Nihil tua refert.
Nathanaēl
Fateor; sed familiārēs sīc rogāre ferē solēmus, perinde quasi rogēmus, ‘Ut valētis? Quōmodo sē vestrae rēs habent?’
Mercurius
Dē rē aliēnā nimium percontārī nōn decet.
Nathanaēl
Taceō: sed vidēris mihi prō aetāte nimis sapere.
Mercurius
Nihil meum dīcō; id audīvī saepe.
Nathanaēl
Ego quoque nōn semel audīvī.
Mercurius
Cūr ergō nōn ūteris?
Nathanaēl
Quia nōn semper in mentem venit.
Mercurius
Īmō quia tū es percontātor; quae rēs nōn sine causā datur vitiō.
Nathanaēl
Habeō grātiam, quod mē adeō amīcē moneās: posthāc, adiuvante Deō, cavēbō ineptus esse.
Mercurius
Ita paulātim sapiēs.