Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Vicesimum Undetricesimum
Persōnae:
Myconius, Petellus
Myconius, Petellus
Myconius
Sēriōne scrībis, an tū ineptīs?
Petellus
Equidem scrībō sēriō; cūr enim tempore abūterer? Tū vērō cūr istud rogās?
Myconius
Quia vīdī aliquandō cum bene scrīberēs.
Petellus
Scrībō interdum melius.
Myconius
Quī fit igitur, ut nunc tam scrībās male?
Petellus
Dēsunt mihi bene scrībendī adiūmenta.
Myconius
Quae tandem?
Petellus
Bona charta, bonum ātrāmentum, bona penna. Nam haec mea charta (ut vidēs)
miserē perfluit, ātrāmentum est aquōsum et subalbidum, penna mollis et
male parāta.
Myconius
Cūr ista omnia mātūrē nōn prōvīdistī?
Petellus
Pecūnia mihi dēerat, et nunc etiam deest.
Myconius
Incīdistī in illud vulgāre prōverbium, ‘Cui deest pecūnia, huic dēsunt
omnia’.
Petellus
Sīc agitur mēcum.
Myconius
Sed quandō tē spērās acceptūrum?
Petellus
In mercātū proximō pater ad mē missūrus est, aut ipsemet ventūrus.
Myconius
Ego tē intereā iuvāre volō.
Petellus
Sī quidem id potes, magnō beneficiō mē affēceris.
Myconius
Accipe hōs sex assēs mūtuō ad chartam et caetera comparanda.
Petellus
Quam vērē dictum est illud, ‘Amīcus certus in rē incertā cernitur’? Sed
quid tē impellit ut mihi ultrō tam benignē faciās?
Myconius
Chāritās illa Deī, quae (ut Paulus ait) ‘effūsa est in cordibus nostrīs’.
Petellus
Mīra est vīs dīvīnī Spīritūs, quī eius auctor est chāritātis. Sed mihi
interim cōgitandum, quōmodo tibi referam grātiam.
Myconius
Parva rēs est; omitte istam cōgitātiōnem, nē tē impediat quō minus in
utramvīs aurem dormiās: tantum redde mūtuum, quum tibi commodum fuerit.
Petellus
Reddam (ut spērō) propediem.
Myconius
Eāmus ad precātiōnem, nē notēmur.
Petellus
Adde ūnum, sī placet.
Myconius
Quid est?
Petellus
Nē hodiē incoenātī mittāmur cubitum.
Myconius
Ha, ha, hē!