Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Undesexagesimum
Persōnae:
Quirīnus, Roinulus
Quirīnus, Roinulus
Quirīnus
Venitne pater ad mercātum hodiernum?
Roinulus
Hodiē manē convenit mē, cum adhūc ē lectō surgerem.
Quirīnus
Nihil ab eō petīstī?
Roinulus
Īmō pecūniam.
Quirīnus
Et numerāvit?
Roinulus
In praesentiā.
Quirīnus
Quantum? obsecrō.
Roinulus
Vīgintī assēs.
Quirīnus
Pāpae! assēs vīgintī? quī fit ut audeat tibi tantum pecūniae committere?
Roinulus
Quia nōvit mē dispēnsātōrem frūgī: siquidem semper illī reddō ratiōnem
usque ad teruncium.
Quirīnus
Sed aegrē fortasse impetrāstī.
Roinulus
Īmō facillimē, atque adeō cum grātiā.
Quirīnus
Ō mītem parentem!
Roinulus
Certē mītissimum.
Quirīnus
Sed (ut ad rem) quid faciēs istā pecūniā?
Roinulus
Emam librōs, et alia mihi necessāria.
Quirīnus
Potesne mihi aliquid mūtuō dare?
Roinulus
Possum, sī modo egēs.
Quirīnus
Nīsī egērem, nōn peterem.
Roinulus
Quantum vīs ā mē accipere?
Quirīnus
Quīnque assēs.
Roinulus
Accipe.
Quirīnus
Ō vērē amīcum animum!
Roinulus
Amīcus vērus nōn est, nisi quī amīcum iuvat in tempore, sī tamen habet
unde iuvet.
Quirīnus
‘Amīcus certus’ (ut est in Prōverbiō) ‘in rē incertā cernitur’.
Roinulus
Quandō reddēs mūtuum?
Quirīnus
Ubī prīmum pater in hanc urbem vēnerit.
Roinulus
Quandō ventūrum spērās?
Quirīnus
In mercātū proximō, nempe ad octāvum diem Octōbris.