Colloquia Scholastica - Liber Secundus - Colloquium Undecimum

Persōnae:
Colloquium 11 Erasmus, Bessōnius
Erasmus
Quid rīdēs?
Bessōnius
Nesciō.
Erasmus
Nescīs? magnum signum stultitiae.
Bessōnius
Mē igitur stultum vocās?
Erasmus
Minimē vērō; sed dīcō tibi, argūmentum esse stultitiae, cum quis rīdet, et rīdendī causam nescit.
Bessōnius
Quid est stultitia?
Erasmus
Sī dīligenter ēvolvās Catōnem tuum, istud quod quaeris inveniēs.
Bessōnius
Nunc nōn habeō meum Catōnem, et volō aliam rem agere.
Erasmus
Quod habēs negōtium?
Bessōnius
Habeō ēdiscere aliquid dē rudīmentīs.
Erasmus
Interim quaeris fābulārī, ineptule?
Bessōnius
Dīc mihi (quaesō) dē stultitiā in Catōne.
Erasmus
‘Stultitiam simulāre locō, prūdentia summa est.’ Annōn haec didicistī?
Bessōnius
Īmō: sed nōn recordābar.
Erasmus
Cum domī eris, īnspice librum tuum.
Bessōnius
Ō! quantās grātiās agō tibi! Ego prōpōnam alicui istam quaestiōnem, quī nōn poterit mihi respondēre, et sīc erit victus.
Erasmus
Tacē, puer, tacē, et studē, nē vāpulēs.
Bessōnius
Nōn multum cūrō: ego ferē teneō praelēctiōnem.
Erasmus
Nīsī taceās, dīcam observātōrī, quī tē statim notābit.
Bessōnius
Manē, manē: nihil dīcam amplius.
Erasmus
Sed mementō id quod dīxī tibi.
Bessōnius
Quid est?
Erasmus
Nē rīdeās unquam sine causā.
Bessōnius
Sed rīdēre nōn est malum.
Erasmus
Nōn dīcō istud.
Bessōnius
Quid igitur?
Erasmus
Stultum est sine causā rīdēre.
Bessōnius
Nunc intelligō.
Erasmus
Recordāre saepe.